A26815:144
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:144
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Videtur & capillis tersisse pedes Christi & adhuc tergere, dumb externis illis bonis & divitiis, quae illi, ut capiti capilli, quasi ex abundanti & superfluo supererant, tenuiores fovet. Videor mihi videre (quoties divinissimam Fundatoris nostri benignitatem contemplor) respondentem per omnia utriusque, [Greek or Hebrew]. Christi genibus pronus uterque advoluitur. Christi pedes uterque abluit, nec utrique capilli desunt pro linteis, quibus Christi pedes tergant. Christum uterque lavat, & ab eo vicissim uterque lavatur. Ità quod de Mariâ Magdalenâ non incondite (ut mihi videtur) olim cecinit poëta, id etiam de Fundatore nostro pulcherrimâ (Hercules) [Greek or Hebrew] queat usurpari.
Videtur & capillis tersisse pedes Christi & adhuc tergere, dum externis illis bonis & divitiis, quae illi, ut capiti capilli, quasi ex abundanti & superfluo supererant, tenuiores fovet. Videor mihi videre (quoties divinissimam Fundatoris nostri benignitatem contemplor) respondentem per omnia utriusque, 〈non-Latin alphabet〉. Christi genibus pronus uterque advoluitur. Christi pedes uterque abluit, nec utrique capilli desunt pro linteis, quibus Christi pedes tergant. Christum uterque lavat, & ab eo vicissim uterque lavatur. Ità quod de Mariâ Magdalenâ non incondite (ut mihi videtur) olim cecinit poëta, id etiam de Fundatore nostro pulcherrimâ (Hercules) 〈non-Latin alphabet〉 queat usurpari.
Procumbit Christi pedibus non lota lavatrix, Inde lavanda suis sordibus, unde lavat. Vasa quidem desunt, sed sunt expressa decenter Crine, sinu, lachrymis, lintea, pelvis, aqua. O Christi pietas! ô gratia grata, vicissim Ambo lavant, Christum foemina, Christus eam.
Procumbit Christi pedibus non lota lavatrix, Inde lavanda suis sordibus, unde lavat. Vasa quidem desunt, sed sunt expressa decenter Crine, sinu, lachrymis, lintea, peluis, aqua. O Christi pietas! ô gratia grata, vicissim Ambo lavant, Christum foemina, Christus eam.
Enim verò nihil jam apud eum antiquius fuit, quàm ut opus inchoatum ad exitum perduceret. Hoc unum spectabat, huc denique cogitations suas referebat. Quum interim Reginaldus Pecockius Episcopus Cicestrensis propter disseminatas in concionibus suis haerese [Greek or Hebrew] occasiones, de fide Christiana parum 1sanas opinions imbibisse perhibetur: adductus igitur in judicium, quaesitusque an illarum partium esset, quas anteâ propugnasset. Intrepidè respondet, nullo see partium studio abductum (quae in causa religionis vacare periculo non possunt) in diversam sententiam abivisse, rem ipsam modo aequâ lance expenderent, ipsum (si veris vinceretur) errors suos libenter agniturum. Ibi patres post multam disceptationem Reginaldum imminutae religionis reum faciunt; ultricibus flammis primum libros comburunt: deinde ipsum ad Divi Pauli sententiam abdicare coëgerunt, domique suae custodiae mancipatum continuerunt. Wintoniensis noster tametsi suopte ingenio mitissimus, 2nè quid Respub: Ecclesiastica caperet detrimenti, rem ampliandam minimè existimans, in ferendo calculo Archiepiscopum reliquosque praesules secutus est. Quod si eandem proceres in suis itidem discordiis sedandis diligentiam adhibuissent, quam Episcopi in componendis Ecclesiae dissidiis, & ferales illas inimicitias, amica potiùs disceptatio quàm Mars diremisset: nunquàm illuxisset ille Angliae dies, qui tot calamitatum quasi myriadas secum ad vexit. Assidui verò & pervicasissimi hosts fuere herilis Eboracensis filius & 3Warvicensis quibus quum ex parliamenti senatusconsulto perduellionis crimen intentatum, ademptae possessions, irrogata insuper infamia, bilem commovissent: ferro rem simul ac famam repetituri Northamptonum, quo Rex antè contenderat, collecta militum manu perveniunt. Dein oratores ad Regem 4Warvicensis nomine ablegati, petunt saltem ad colloquium Regis admitti Warvicensem, qui illorum innocentiam exponeret. Negat fas esse Buckinghamius: ⟨p. 79⟩Iterum supplicatum est, sed frustrà. Hac indignitate vehementer permotus Warvicensis. Narra igitur (inquit) Henrico (faecialis,) & confidenter narra, quando aequissimas postulationes nostras tam nihil faciat, horam à meridie circiter secundam, vel in acie pugnans occumbam, vel ipsum conveniam. Per triduum antequam haec in castris sic agitabantur, apud Regem 5
qui cum videret eos classicum canere quos ex officio pacis cultores magis esse oportebat, ut ex tam manifestis animorum disiunctionibus concordia amplius sperari haud potuisset, resignatis honoribus, Cancellariatu sese abdicavit. Unde minuenda mihi est Polydori Virgilii sententia, qui fallacibus quantum ego puto, conjecturis fretus, opinionem à veritate alienam promulgare non dubitavit. Is quippe ubi Fundatoris nostri injecta est mentio, sic scribit. Etenim propter justitiam prudentiamque diù Angliae Cancellarius fuit. At quamdiu? Certe non per decennium: quod tamen 1temporis intervallum (diu) interpretatur Ulpianus. Quinimo nec per trientem decennii. Namque die Julii septimo earum molestiarum pertaesus, quas Cancellarii munus afferre solet, simulque rerum humanarum satur, quicquid supererat vitae, totum Deo consecravit. Quare actis pro tàm insigni beneficio ingentibus gratiis, sigillum in manus Henrici principis lubens tradidit. Sic enim habent Archiva turris Londinensis. Memorandum quod die Lunae viz. 2septimo die mensis Julii circa horam quintam post meridiem, Anno regni Regis Henrici sexti 38. vener abilis pater Willielmus Episcopus Wintoniensis tunc Cancellarius Angliae, deliberavit praefato domino Regi unum magnum sigillum suum argenteum in tentorio suo tune situato in quodam campo Hardinstonfield, juxta Abbathiam de pratis, propè villam Northampton, presentibus tunc ibidem venerabilibus patribus Johann Herefordensi, L. Dunelmensi custode privati sigilli Domini Regis, Episcopis; Magistro Thoma Marninge Secretario Regis, Bartholomeo Hully, & Willielmo Elton Armigeris; Et super Hoc de mandato domini Regis praefatum sigillum positum erat in quadam cistâ suâ in tentorio praedicto, & claves ejusdem cist ae praefato Regi continuo liberat. Moxque eodem munere inautoratus 3est Georgius Nevillus Exoniae Episcopus, magni illius Warvicensis frater natu minimus; Triduo interjecto secundum Nynam flumen commisso praelio,
Hanc funestam bonorum civium stragem, vel quia futuram Wintoniensis multò anteà praevidebat, vel quia tacitus apud se indignam Eboracensis conditionem deplòrabat, quem infinitis impotentissimae melierculae injuriis expositum viderat; et propterea neque interesse ipse Winton. neque ulla diutius insignia gestare sustinebat; quibus pro temporis ratione, etiam ad nobilissimum & optimum quemque opprimendum uti cogeretur: Certum illud est gravi suspicione apud Pium secundum pontificem maximum laborasse eum, quasi parum fidelis in obsequio Regis permansisset, aut quasi medius inter duos fortunam expectasset (cujus criminis insimulatus Johannes Tiptoftus Vigorniae 1Comes & in publico Nobilium consessu reus peractus, capitis judicium pertulit, securi percussus.) Sed hac infamia Rex eum liberavit scriptis ad Papam litteris in haec verba.
Beatissime pater humillimâ recommendatione praemissâ, cum devotissimis pedum osculis devotorum. Fidelem at que catholicum principem rem dignam peragere credimus quotiens praeclaros & benemeritos viros vestrae sanctissimae paternitati curamus addicere: ut perinde bonis juxta sua merita conàigna virtutum praemia liberalitèr irrogentur, & de eisdem sinistra sentiendi, si fortè per aemulos & falso quicquam deferri contigerit, eccasio quaelibet amputetur. Hinc est beatissime pater quod, quum nuperrimis his temporibus, quibus vehementi & civili quadam tempestate, regni nostri publicus status gravem jacturam senserit, ne pernicibus evolans alis ambigua fama, veris nonunquam falsa permiscens, unà cum noxiis viris insontes alios & in nullo demeritos in culpam trahat: Animo nobis est, vehementer & cordi, clarissimo viro fortasse per aemulos tracto in infamiam, nostro testimonio quantum in nobis est omnem adimere culpam, huic praesertim quem plurimùm carum habemus, Reverendo in Christo patri Willielmo Winton. Episcopo: Cujus cum opera & obsequiis, in regnis nostris gerendis non parum usi sumus, in nihilo tamen eum excessisse testamur quô justè denigrari possit aut debeat tanti fama Praelati, quam hactenus omnium ore constat intemeratam extitisse. Ea certè put atur in eo vitae & honestissimae conversationis integritas, ut deo placeat, & regni nostri majors & inferiores status hominum bonam & synceram de eo opinionem sentiant, in sanctam Apostolicam sedem devotum semper fuisse & obedientem filium testes sumus, pro quâ nec unquam instare destitit, quô minùs omni conatu, honorem, reverentiam & obedientiam, sacrae Sedi debit as, omnibus terrenis re & verbo anteponeret. Haec quum ità sunt beatissime pater, rogamus quô valemus devotius sempèr p••ssimam paternitatem vestram, ut ad partem positis aemulorum commentis, si que in hujus nostri & indubitati testimonii contrarium referuntur, eum uti fidelem ac devotum filium vestri status & nostri, pacisque zelatorem quem ob sua merita uti colendum patrem honour amus, & plurimo dignum honore censemus, in uberiorem gratiam sedis Apostolicae, virtutum suarum & nostrarum precum intuitu gratiosè velitis admittere, atque in gerendis ejus negotiis in curam G. V singularitèr habere recommissum.
Beatissime pater humillimâ recommendatione praemissâ, cum devotissimis pedum osculis devotorum. Fidelem at que catholicum principem rem dignam peragere credimus quotiens praeclaros & benemeritos viros vestrae sanctissimae paternitati curamus addicere: ut perinde bonis juxta sua merita conàigna virtutum praemia liberalitèr irrogentur, & de eisdem sinistra sentiendi, si fortè per aemulos & falso quicquam deferri contigerit, eccasio quaelibet amputetur. Hinc est beatissime pater quod, quum nuperrimis his temporibus, quibus vehementi & civili quadam tempestate, regni nostri publicus status gravem jacturam senserit, ne pernicibus evolans alis ambigua fama, veris nonunquam falsa permiscens, unà cum noxiis viris insontes alios & in nullo demeritos in culpam trahat: Animo nobis est, vehementer & cordi, clarissimo viro fortasse per aemulos tracto in infamiam, nostro testimonio quantum in nobis est omnem adimere culpam, huic praesertim quem plurimùm carum habemus, Reverendo in Christo patri Willielmo VVinton. Episcopo: Cujus cum opera & obsequiis, in regnis nostris gerendis non parum usi sumus, in nihilo tamen eum excessisse testamur quô justè denigrari possit aut debeat tanti fama Praelati, quam hactenus omnium ore constat intemeratam extitisse. Ea certè put atur in eo vitae & honestissimae conversationis integritas, ut deo placeat, & regni nostri majores & inferiores status hominum bonam & synceram de eo opinionem sentiant, in sanctam Apostolicam sedem devotum semper fuisse & obedientem filium testes sumus, pro quâ nec unquam instare destitit, quô minùs omni conatu, honorem, reverentiam & obedientiam, sacrae Sedi debit as, omnibus terrenis re & verbo anteponeret. Haec quum ità sunt beatissime pater, rogamus quô valemus devotius sempèr pssimam paternitatem vestram, ut ad partem positis aemulorum commentis, si que in hujus nostri & indubitati testimonii contrarium referuntur, eum uti fidelem ac devotum filium vestri status & nostri, pacisque zelatorem quem ob sua merita uti colendum patrem honor amus, & plurimo dignum honore censemus, in uberiorem gratiam sedis Apostolicae, virtutum suarum & nostrarum precum intuitu gratiosè velitis admittere, atque in gerendis ejus negotiis in curam G. V singularitèr habere recommissum.
Et velit vestra cadem beatissima paternitas fiddly nostro Johanni Lascy, & praesentium latori de nostrâ voluntate sufficienter instructo, in his quae pro parte hujus venerabilis patris dicturi sunt, indubiam habere fidem. Et almam vestram personam ad gregis Dominici regimen salutare, votivâ foelicitate faciat prosperari Jesus Christus Ex London. Octavo Novemb. Anno Dominicae incarnationis, 1460. E. V. S. Devotus filius Henricus Rex Angliae & Franciae.
Et velit vestra cadem beatissima paternitas fideli nostro Johanni Lascy, & praesentium latori de nostrâ voluntate sufficienter instructo, in his quae pro parte hujus venerabilis patris dicturi sunt, indubiam habere fidem. Et almam vestram personam ad gregis Dominici regimen salutare, votivâ foelicitate faciat prosperari Jesus Christus Ex London. Octavo Novemb. Anno Dominicae incarnationis, 1460. E. V. S. Devotus filius Henricus Rex Angliae & Franciae.
Prorogabitur in omnem aeternitatem, saeclisque innumerabilibus apud posteros consenescet indulgentissimae pietatis tuae erga Wintoniensem nostrum fama (dive Henrice princeps clementissime), qui virum innocentem de te, deque Repub. tuâ praeclarè meritum, crebris sycophantarum calumniis ceu mucronibus impetitum, tuâ aequitate recreare voluisti; quod adhuc viget aeternumque (ut spero) vigebit illius fama, quam nulla unquam violabit malitia, id tuum facilè agnoscit & postremum & maximum beneficium; Namque ab illo témpore conversà rerum scenâ, summam potestatem Edoardus occupavit. Caeterum Wintoniensis quamquàm hoc uno malo sic afflictus videretur, at nulla ampliùs fortuna ipsum posset efficere foelicem: dejecto scilicet è summo dignitatis solio Henrico, in quo spem unicam senectutis suae reposuerat, cujusque patrocinio nupèr unus ex omnibus & erat fortunatissimus & habebatur: In maximo tamen luctu, ipsum consolata est Edoardi clementia (quippè qui tam benignus ac facilis fuit, ut nemo unquam senatui populoque Anglicano charior contigerit, nec qui perinde omnibus in gratiâ conciliandâ 1obvius atque expositus ferebatur) sic ut rem ipsam si putare volumus, patronum mutaverit verius quàm amiferit. Scio non deesse quamplures, quibus haec sententia minus arridet; qui principis ingenium ex intestinâ familiarum discordiâ metientes, in qua necesse erat partes mutuo sibi esse infestas, Edoardum amicis & factis Henrici iniquissimum fuisse judicarunt: quocircà & Wintoniensem 2nostrum earum injuriarum illicò affinem esse volunt, quas fert inimicitia. Enimverò Johannes Episcopus Herefordius, quod militum animos oratione suâ ad pugnam, contra Edoardum in praelio Northamtonensi accenderat, in Castellum Warvicense coniectus est: Et Georgius Nevillus omnibus fortunis 3mulctatus, cum libertatis etiam dispendio, infenso regi poenas persoluit. Denique Comes Oxonii nobilissimus jam provectae aetatis senex, ultimo supplicio affectus est. Nam quid Beumontium, aut Cliffordium, aut alios nonnullos memorem: qui ferò, sed non absque aliquo vitae suae discrimine didicerunt, quanti esset in scopulum implacati regis impingere? Undè & bonis rationibus adduci mihi videntur, qui tam communem sortem Wintoniensi subeundam existimarunt, uni scilicèt ex omnibus Henricianis amicis, fidelissimo.
PRorogabitur in omnem aeternitatem, saeclisque innumerabilibus apud posteros consenescet indulgentissimae pietatis tuae erga Wintoniensem nostrum fama (dive Henrice princeps clementissime), qui virum innocentem de te, deque Repub. tuâ praeclarè meritum, crebris sycophantarum calumniis ceu mucronibus impetitum, tuâ aequitate recreare voluisti; quod adhuc viget aeternumque (ut spero) vigebit illius fama, quam nulla unquam violabit malitia, id tuum facilè agnoscit & postremum & maximum beneficium; Namque ab illo témpore conversà rerum scenâ, summam potestatem Edoardus occupavit. Caeterum Wintoniensis quamquàm hoc uno malo sic afflictus videretur, at nulla ampliùs fortuna ipsum posset efficere foelicem: dejecto scilicet è summo dignitatis solio Henrico, in quo spem unicam senectutis suae reposuerat, cujusque patrocinio nupèr unus ex omnibus & erat fortunatissimus & habebatur: In maximo tamen luctu, ipsum consolata est Edoardi clementia (quippè qui tam benignus ac facilis fuit, ut nemo unquam senatui populoque Anglicano charior contigerit, nec qui perinde omnibus in gratiâ conciliandâ
Ego sane Thomae Cooperi memoriam, propter eloquentiam, rerum prudentiam, industriamque singularem, pro eo ac debeo, unice colo & revereor• sed si hominem (tametsi insignem) dixero, hoc est quem latere aliquid interdùm potuerat, quique ut plurima ipse rectè, ità alius vicissim aliquid non male scripsisse putaretur, non multum puto ipsius laudibus detractum iri. Verùm ut de re nostrà dicam▪ (quantum ego inter legendum observare potuerim) nullibi gentium me reperisse memini, unde vel levissimam contractae cum Rege simultatis suspicionem possunt adstruere, nedùm ut co nomine fidei & existimationis suae jacturam cum Rege fecisse depraedicent. Nam diploma illud, in quo plurima privilegia habentur, antiquitùs Episcopis concessum, Wintoniensi huic nostro confirmavit. Id, quo illustrior fides fiat, subjiciam.
Nos autem chartas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta rata habentes 1& grata, ea pro nobis & haeredibus nostris quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, & vener abili Willielmo Wainflete nuno Episcopo Winton. & successoribus suis ratificamus & confirmamus, prout chartae praedictae rationabiliter testantur. ⟨p. 82⟩In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus Patentes. Teste meipso apud Westmonasterium primo die Julii. Anno regni nostri secundo.
Atque ne simplici duntaxat beneficio Wintoniensem affecisse videretur: Ecce jam alterum Regiae benignitatis argumentum, quod iisdem verbis describendum curavi.
Nos de gratia nostra speciali concessimus & per presents concedimus, venerabili 1in Christo patri Willielmo nunc Episcopo Winton. quod ipse & successores sui Episcopi Ecclesiae praedictae in perpetuum erga nos haeredes & successors nostros, quicti sint & exonerati, tàm de omnibus & singulis escapiis omnium & singularum personarum pro feloniâ convictarum & convincendorum & ex quacunque causa jam attactarum & attingendarum et custodiae ipsius nunc Episcopi Winton. & successorum suorum ut loci ordinario salvo & securo secundum legem & consuetudinem regni nostri Angliae custodiendam, commissarum & committendarum, quàm de quibuseunque sectis, demandis, pecuniarum summis & paenis quas praedictus nunc Episcopus & successores sui arctati praedict. nobis seu heredibus nostris forisfecerunt aut forisfecerant, vel ad nos, haeredes seu successores nostros pertinere potuerit aut potuerint &c. Et de uberiori gratia nostra volumus & concedimus quod si presentes literae in formâ vel materiâ seu ex quacunque aliâ causâ quoad debitum effectum & intentionem exonerationis sive praedictae concessionis nostrae minus validae seu insufficientes existunt &c. Quod Cancellarius Angliae pro tempore existens tam presentes literas nostras reformet, quàm fieri faciat alias literas in ea part validas & sufficientes, quoad dictus Episcopus & successors sui debitum effectum exonerationis & concessionis nostrae habuerit vel habuerint; nec non alias literas de perdonatione, remissione &c. Validas & sufficientes de tempore in tempus, quum per praefatum Episcepum seu successores suos &c. Fuerit rogatus. T. R. apud Westmonast. 16. Novemb. Anno Ed. IV. 6.
Nos de gratia nostra speciali concessimus & per presentes concedimus, venerabili 1in Christo patri Willielmo nunc Episcopo Winton. quod ipse & successores sui Episcopi Ecclesiae praedictae in perpetuum erga nos haeredes & successores nostros, quicti sint & exonerati, tàm de omnibus & singulis escapiis omnium & singularum personarum pro feloniâ convictarum & convincendorum & ex quacunque causa jam attactarum & attingendarum et custodiae ipsius nunc Episcopi Winton. & successorum suorum ut loci ordinario salvo & securo secundum legem & consuetudinem regni nostri Angliae custodiendam, commissarum & committendarum, quàm de quibuseunque sectis, demandis, pecuniarum summis & paenis quas praedictus nunc Episcopus & successores sui arctati praedict. nobis seu heredibus nostris forisfecerunt aut forisfecerant, vel ad nos, haeredes seu successores nostros pertinere potuerit aut potuerint &c. Et de uberiori gratia nostra volumus & concedimus quod si presentes literae in formâ vel materiâ seu ex quacunque aliâ causâ quoad debitum effectum & intentionem exonerationis sive praedictae concessionis nostrae minus validae seu insufficientes existunt &c. Quod Cancellarius Angliae pro tempore existens tam presentes literas nostras reformet, quàm fieri faciat alias literas in ea parte validas & sufficientes, quoad dictus Episcopus & successores sui debitum effectum exonerationis & concessionis nostrae habuerit vel habuerint; nec non alias literas de perdonatione, remissione &c. Validas & sufficientes de tempore in tempus, quum per praefatum Episcepum seu successores suos &c. Fuerit rogatus. T. R. apud Westmonast. 16. Novemb. Anno Ed. IV. 6.
Sed nè incredibilem in summâ rerum potestate modum & inusitatam regis optimi manfuetudinem requiras, literas (ut vocant) patentes, quas ab Henrico ejus adversario Wintoniensis impetraverat, inspexit simul & comprobavit: 1Collegium ipso adventus sui splendore illustravit, & (quod plus ames) sponte, non rogatus, quae res non mediocritèr complacuit domino Fundatori. Collegii dignitatem sibi deinceps curae futuram gratiosè spospondit: Denique eximium sane & singular erga Magdalenses studium cùm verbis magnificè significavit, tum reipsa cumulatissimè implevit. Caetera quae sunt in hoc genere multa maximaque, sciens praetermisi, ne cui no• •am fidem facere videar quam molestiam. Tantorum igitur meritorum ut Regi praestaret eam, quam debuit, 2memoriam Wintoniensis, spirantem defunctumque gratissimis suorum obsequiis celebrandum statuit. Nam quid quaeso in causa potest esse, quare istud humanitatis & clementiae exemplum à regis moribus adeo alienum quisquam putet, 3quando ut verissime scripsit sophus ille) principi non minus turpia, multa supplicia, quam medico funera? Joh. Mortonum in durissimis Reip. tempor. Henrico sic adhaerentem ut ne in castris etiam aut summo rerum omnium discrimine ab 4eo unquam discederet, ob fidem & integritatem hominis, tanti secisse perhibetur, ut multis beneficiis primum pellectum, & arcanis consiliis deindè adhibitum ⟨p. 83⟩tandem ad Elyensem Episcopatum eum promovit, summamque in eo rerum been gerendarum fiduciam posteà collocavit. Johanni Duci Somersetensi, Rodolpho Percio equity auratae militiae aliisque compluribus ad ipsum suppliciter confugientibus delictorum veniam fecit; sic ut qui de hac re amplius dubitare velit, in evoluendis illorum temporum annalibus eum aut omnino indiligentem 5fuisse aut incredulum necesse est, ut operae pretium proptereà non sit, aliud ad hanc rem probandam argumentum inducere. Sed ut contra veritatem semel agnitam ne hiscere quidem diutiùs valeant, ad assertionis nostrae coronidem, ultimo in loco hoc etiam adjiciam. Templum Windesoriae posuit
Id aegrè ferentes Oxonienses, ne inceptumscholae theologicae opus per moram corrumpi possit, ex iis operariis quos Collegio suo absolvendo à Rege Fundator impetraverat, aliquot sibi per benignitatem Regiam concedi, his literis supplicem in modum obtestantur.
Christianissimo Principi Edoardo, Dei gratia Regi Angliae & Franciae, Oxoniensis Reipub. protectori singularissimo, Cancellarius Universitatis Oxon universusque Regentium in eadem coetus sese cum omni reverentia commissos faciunt. Et si possumus, illustrissime princeps, quamplurimos vetustiorum tui regni commemorare, quorum beneficio litterarum studia vehementèr illustrata sunt, hac tamen imitandae virtutis commemoratione, nobis apud te nequaquam uti oportere visum est. Quippè qui sine ullo superioris aetatis Regum exemplo, singularem tuendae nostrae Universitatis curam tuâ sponte susceperis. Nos itaque potius in hac tuâ presenti bonitate, quàm in illâ umbratili rerum dubiarum memoriâ confisi, tuam celsitudinem imprimis hortabimur, ut in his potissimum rebus quae ad honestandem nostram Rempub: maximè conducunt, cum nobis rogantibus praebe as quem semper praebiturum non rogatus ultrò statueris. Quod si abs tuâ benignitate impetrabimus, nullum certè beneficium magis hoc tempore necessarium abs te in nos proficisci potuisse cognosces. Nacti etenim sumus paucis his diebus viros nostrae Universitatis observantissimos, qui ornatissimum sacrae Theologiae demicilium, quum sexaginta fermè annis derelictum jam diu squalesceret, perficere instituerunt. Quae res quo celerius tamdiu expedire possit, profecto nec laboribus nec impensis reperimus, quum perquisitis lathomis supremam operi manum imponeremus; nunc vero, quod quos summâ diligentiâ perquisivimus ad tua magnifica opera sunt accersiti, progredi non possumus: atque haec operis intermissio eam nobis desperationem affert, ut nisi quam primum coepta maturemus, verendum erit, ne illis qui sumptus hactenus suppeditarunt, ad consummandum vita non suppetat. Et dum animadvertimus tuam ardentissimam in aedificandâ ad Dei gloriam Ecclesiâ diligentiam repetere audemus: hoc tamen postulamus, ut si Reverendus pater Episcopus Winton. nostro rogatu persuasus, aliquos ex his quos usui suo concesseris, nostro etiam usui impertire volet, illis saltem utendi nobis potestatem facias, quod quum nec tuis aedificiis officere potest, tùm nostris utilissimum erit. Vale serenissime princeps & Christianissime Rex nostraeque Universitatis protector unice.
Haec ut forte confirmata verbosius, ita praetermitti prorsus haud decuerat, ⟨p. 84⟩ne qui indignationem Regis adversus Wintoniensem bellè excogitarunt, aliud praeter expertem rationis opinionem secum attulisse videantur. Caeterùm hoc commentum quamlibet frigidum, illis hactenus arrisit, quibus aliquid dici satis erat, nimirùm haud ignaris, probationes ab se non esse exigendas. Wintoniensem (sicut ego accepi) sunt qui Oxonii Cancellarium fuisse affirment, 1quibus libenter etiam assentior: sed de tempore quo hoc officium gesserit liquido pronunciare nihil possum, dissipatis per quorundam incuriam Academiae monumentis. Regnante tamen Edoardo illustria aliquot ejus patrocinii vegistia nondum detrita vel ex his Oxoniensium litteris perspicue 2apparent.
Enim verò nihil jam apud eum antiquius fuit, quàm ut opus inchoatum ad exitum perduceret. Hoc unum spectabat, huc denique cogitationes suas referebat. Quum interim Reginaldus Pecockius Episcopus Cicestrensis propter disseminatas in concionibus suis haerese 〈non-Latin alphabet〉 occasiones, de fide Christiana parum 1sanas opiniones imbibisse perhibetur: adductus igitur in judicium, quaesitusque an illarum partium esset, quas anteâ propugnasset. Intrepidè respondet, nullo se partium studio abductum (quae in causa religionis vacare periculo non possunt) in diversam sententiam abivisse, rem ipsam modo aequâ lance expenderent, ipsum (si veris vinceretur) errores suos libenter agniturum. Ibi patres post multam disceptationem Reginaldum imminutae religionis reum faciunt; ultricibus flammis primum libros comburunt: deinde ipsum ad Divi Pauli sententiam abdicare coëgerunt, domique suae custodiae mancipatum continuerunt. Wintoniensis noster tametsi suopte ingenio mitissimus, 2nè quid Respub: Ecclesiastica caperet detrimenti, rem ampliandam minimè existimans, in ferendo calculo Archiepiscopum reliquosque praesules secutus est. Quod si eandem proceres in suis itidem discordiis sedandis diligentiam adhibuissent, quam Episcopi in componendis Ecclesiae dissidiis, & ferales illas inimicitias, amica potiùs disceptatio quàm Mars diremisset: nunquàm illuxisset ille Angliae dies, qui tot calamitatum quasi myriadas secum ad vexit. Assidui verò & pervicasissimi hostes fuere herilis Eboracensis filius & 3Warvicensis quibus quum ex parliamenti senatusconsulto perduellionis crimen intentatum, ademptae possessiones, irrogata insuper infamia, bilem commovissent: ferro rem simul ac famam repetituri Northamptonum, quo Rex antè contenderat, collecta militum manu perveniunt. Dein oratores ad Regem 4Warvicensis nomine ablegati, petunt saltem ad colloquium Regis admitti Warvicensem, qui illorum innocentiam exponeret. Negat fas esse Buckinghamius: ⟨p. 79⟩Iterum supplicatum est, sed frustrà. Hac indignitate vehementer permotus Warvicensis. Narra igitur (inquit) Henrico (faecialis,) & confidenter narra, quando aequissimas postulationes nostras tam nihil faciat, horam à meridie circiter secundam, vel in acie pugnans occumbam, vel ipsum conveniam. Per triduum antequam haec in castris sic agitabantur, apud Regem 5fuit Wintoniensis:
qui cum videret eos classicum canere quos ex officio pacis cultores magis esse oportebat, ut ex tam manifestis animorum disiunctionibus concordia amplius sperari haud potuisset, resignatis honoribus, Cancellariatu sese abdicavit. Unde minuenda mihi est Polydori Virgilii sententia, qui fallacibus quantum ego puto, conjecturis fretus, opinionem à veritate alienam promulgare non dubitavit. Is quippe ubi Fundatoris nostri injecta est mentio, sic scribit. Etenim propter justitiam prudentiamque diù Angliae Cancellarius fuit. At quamdiu? Certe non per decennium: quod tamen 1temporis intervallum (diu) interpretatur Ulpianus. Quinimo nec per trientem decennii. Namque die Julii septimo earum molestiarum pertaesus, quas Cancellarii munus afferre solet, simulque rerum humanarum satur, quicquid supererat vitae, totum Deo consecravit. Quare actis pro tàm insigni beneficio ingentibus gratiis, sigillum in manus Henrici principis lubens tradidit. Sic enim habent Archiua turris Londinensis. Memorandum quod die Lunae viz. 2septimo die mensis Julii circa horam quintam post meridiem, Anno regni Regis Henrici sexti 38. vener abilis pater Willielmus Episcopus Wintoniensis tunc Cancellarius Angliae, deliberavit praefato domino Regi unum magnum sigillum suum argenteum in tentorio suo tune situato in quodam campo Hardinstonfield, juxta Abbathiam de pratis, propè villam Northampton, presentibus tunc ibidem venerabilibus patribus Johanne Herefordensi, L. Dunelmensi custode privati sigilli Domini Regis, Episcopis; Magistro Thoma Marninge Secretario Regis, Bartholomeo Hully, & Willielmo Elton Armigeris; Et super Hoc de mandato domini Regis praefatum sigillum positum erat in quadam cistâ suâ in tentorio praedicto, & claves ejusdem cist ae praefato Regi continuo liberat. Moxque eodem munere inautoratus 3est Georgius Nevillus Exoniae Episcopus, magni illius Warvicensis frater natu minimus; Triduo interjecto secundum Nynam flumen commisso praelio, 4postquam albescere jam dies incipiebat, ad meridiem usque dubio fortunae eventu victoria pependit. Tum Henriciani paulatim hostibus cedere incipiebant, mox in fugam fusi proffigatique civili triumpho Warvicensem decorarunt.
Sed nè incredibilem in summâ rerum potestate modum & inusitatam regis optimi manfuetudinem requiras, literas (ut vocant) patentes, quas ab Henrico ejus adversario Wintoniensis impetraverat, inspexit simul & comprobavit: 1Collegium ipso adventus sui splendore illustravit, & (quod plus ames) sponte, non rogatus, quae res non mediocritèr complacuit domino Fundatori. Collegii dignitatem sibi deinceps curae futuram gratiosè spospondit: Denique eximium sane & singulare erga Magdalenses studium cùm verbis magnificè significavit, tum reipsa cumulatissimè implevit. Caetera quae sunt in hoc genere multa maximaque, sciens praetermisi, ne cui no• •am fidem facere videar quam molestiam. Tantorum igitur meritorum ut Regi praestaret eam, quam debuit, 2memoriam Wintoniensis, spirantem defunctumque gratissimis suorum obsequiis celebrandum statuit. Nam quid quaeso in causa potest esse, quare istud humanitatis & clementiae exemplum à regis moribus adeo alienum quisquam putet, 3quando ut verissime scripsit sophus ille) principi non minus turpia, multa supplicia, quam medico funera? Joh. Mortonum in durissimis Reip. tempor. Henrico sic adhaerentem ut ne in castris etiam aut summo rerum omnium discrimine ab 4eo unquam discederet, ob fidem & integritatem hominis, tanti secisse perhibetur, ut multis beneficiis primum pellectum, & arcanis consiliis deindè adhibitum ⟨p. 83⟩tandem ad Elyensem Episcopatum eum promovit, summamque in eo rerum bene gerendarum fiduciam posteà collocavit. Johanni Duci Somersetensi, Rodolpho Percio equiti auratae militiae aliisque compluribus ad ipsum suppliciter confugientibus delictorum veniam fecit; sic ut qui de hac re amplius dubitare velit, in evoluendis illorum temporum annalibus eum aut omnino indiligentem 5fuisse aut incredulum necesse est, ut operae pretium proptereà non sit, aliud ad hanc rem probandam argumentum inducere. Sed ut contra veritatem semel agnitam ne hiscere quidem diutiùs valeant, ad assertionis nostrae coronidem, ultimo in loco hoc etiam adjiciam. Templum Windesoriae posuit 6Edoardus quartus, absolutum elegantis structurae exemplum: ad id maturiùs perficiendum, Academicorum lathomi jussu Regio avocantur.