A26815:1445
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ingressus Academiam Walaeus, animadvertit statim maximum sibi ad promovenda studia adjumentum Latinam Graecamque linguam, & Philosophiae fundamenta conferre; earum enim cognitionem difficillime acquiri posse, ubi constringi juventus non solet ut quaedam memoriae mandet, quaedam repetat: & rarissime ad ea se Professores dimittere, qui promovere studia etiam doctiorum Auditorum cogantar. Quare primum annum, quo alii circumspicere tantum solent, quae studia aggredi debeant & quomodo, seriis doctrinae curis potuit impendere.
Hac autem ratione studia instituit: primum linguarum cognitionem perfecit: inde Philosophiae: quibus absolutis Theologiam demum aggressus est. Verba enim debent prius quam res addisci. Ubi rerum cognitionem acquisivimus, parvi solomus verba aestimare. Ubi cogitationes nostras rebus gravioribus impendimus, eas non possumus ad exiguas dimittere.
Ad penitiorem Graecae linguae cognitionem acquirendam praecipue lectioni see Poetarum dedit, qui fingendi libertate & necessitate metri coacti, omne linguae genium melius exprimunt. Prae caeteris illi placuit Homerus, quod omni Dialecto loquatur, gratissime ejus profluat oratio, & lectorem suum faciat prudentiorem. Quo tamen in illam linguam penetraret magis, de singulis Josephum Scaligerum consuluit, maximi animi, stupendae eruditionis virum: cui Walaeus carus extitit, & ejus fuit ingenio delectatus.
Ad penitiorem Graecae linguae cognitionem acquirendam praecipue lectioni se Poetarum dedit, qui fingendi libertate & necessitate metri coacti, omne linguae genium melius exprimunt. Prae caeteris illi placuit Homerus, quod omni Dialecto loquatur, gratissime ejus profluat oratio, & lectorem suum faciat prudentiorem. Quo tamen in illam linguam penetraret magis, de singulis Josephum Scaligerum consuluit, maximi animi, stupendae eruditionis virum: cui Walaeus carus extitit, & ejus fuit ingenio delectatus.