A26815:1458
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Locis Communibus cum plurimum profecisset, Commentaria in Sacram Scripturam adiit: & primum Piscatoris Analysin, quo totum scripti contextum animo complecteretur; sed Scripturae sensum è Calvino hausit, quem divinum solebat Interpretem appellare. Cui in Novo Testamento junxit Bezam, in Veteri Mercerum, Ariam Montanum: quo regiminis rituumque Judaicorum notitiam adipisceretur: qua qui instructus non est, in eruendo Scripturae sensu frustra solet animum fatigare.
Plurimum tamen propriae diligentiae tribuit. Qui eundem authorem frequenter legit, optime ejus genium, orationis decursum, connectendi, probandi, concludendique rationem animo assequitur. Singulis Deus Opt. Max. ingenium ⟨p. 609⟩aliud, diversum judicium dedit, quod non melius quam ex cujusque stilo expisceres, quae eorum quasi expressa quaedam est imago.
Ubi jam Walaeus legisset audivissetque diu, ad actionem se coepit praeparare; & opponendo publice ea quae conceperat exprimere. Disputavit quoque ter publice; de Vera Theologia, de Mysterio Trinitatis, de Christi Mediatoris Officio: quibus Disputationibus non exiguam sui admirationem excituvit. In Philosophia enim versatissimus, apposite ad terminos respondit: & cum Sacram Scripturam haberet in promptu, responsionem suam loco Sacrae Scripturae, auditu suave, semper obsignavit.