A26815:1449
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Linguae superbae sunt, solae coli volunt, nec aliarum scientiarum servitio difcentis animum patiuntur occupari: tantum in memoria consistunt, nec ⟨p. 607⟩ullam cum rebus similitudinem habent, qua eum in sui notitiam deducant, aut initiata cognitio possit promoveri. Quam ob causam Noster dum Graecam Hebraeamque linguam didicit, nequaquam aliis studiis animum fatigavit; nisi quod relaxandi animi gratia, ad veteres autores Latinos, Historicos, Poetas, Oratores non raro divertit.
His instructus ad Philosophiam accessit, cujus studio in Academia Batava parum erat hoc tempore prospectum. Petrus Molinaeus, vir postea celeberrimus Philosophus recens erat. Jacobus Trutius, prorsus impeditus. Solus Rodolphus Snellius in Mathesi eminebat: hujus itaque disciplinae se dedit, & ab co Geometriam, Astronomiam, Opticam edoctus est: non parvo ad reliqua studia promovenda emolumento. Mirum enim in modum Mathematica disciplinae ingenium acuunt, dumb continuo in indagatione quaesiti occupantur: & assuescunt cogitations in una re figi quod ubi à Propositionis indagatione demonstrationeve mens aberrat, totum frustra sit, elabatur, & de novo sit inchoandum.
His instructus ad Philosophiam accessit, cujus studio in Academia Batava parum erat hoc tempore prospectum. Petrus Molinaeus, vir postea celeberrimus Philosophus recens erat. Jacobus Trutius, prorsus impeditus. Solus Rodolphus Snellius in Mathesi eminebat: hujus itaque disciplinae se dedit, & ab co Geometriam, Astronomiam, Opticam edoctus est: non parvo ad reliqua studia promovenda emolumento. Mirum enim in modum Mathematica disciplinae ingenium acuunt, dum continuo in indagatione quaesiti occupantur: & assuescunt cogitationes in una re figi quod ubi à Propositionis indagatione demonstrationeve mens aberrat, totum frustra sit, elabatur, & de novo sit inchoandum.