A26815:1450
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His instructus ad Philosophiam accessit, cujus studio in Academia Batava parum erat hoc tempore prospectum. Petrus Molinaeus, vir postea celeberrimus Philosophus recens erat. Jacobus Trutius, prorsus impeditus. Solus Rodolphus Snellius in Mathesi eminebat: hujus itaque disciplinae se dedit, & ab co Geometriam, Astronomiam, Opticam edoctus est: non parvo ad reliqua studia promovenda emolumento. Mirum enim in modum Mathematica disciplinae ingenium acuunt, dumb continuo in indagatione quaesiti occupantur: & assuescunt cogitations in una re figi quod ubi à Propositionis indagatione demonstrationeve mens aberrat, totum frustra sit, elabatur, & de novo sit inchoandum.
His instructus ad Philosophiam accessit, cujus studio in Academia Batava parum erat hoc tempore prospectum. Petrus Molinaeus, vir postea celeberrimus Philosophus recens erat. Jacobus Trutius, prorsus impeditus. Solus Rodolphus Snellius in Mathesi eminebat: hujus itaque disciplinae se dedit, & ab co Geometriam, Astronomiam, Opticam edoctus est: non parvo ad reliqua studia promovenda emolumento. Mirum enim in modum Mathematica disciplinae ingenium acuunt, dum continuo in indagatione quaesiti occupantur: & assuescunt cogitationes in una re figi quod ubi à Propositionis indagatione demonstrationeve mens aberrat, totum frustra sit, elabatur, & de novo sit inchoandum.
In Logicis Keckermanno assuevit, cui Zabarellam, Monlorium, aliosque adjunxit: in Physicis Toleto, Zabarellae, Picolhominaeo: maxime delectatus est in Ethicis Accioalo; legit tamen quoque Picolhominaeum, Magirum, Muretum. Zuaresii Metaphysicam maxima part pervolvit, Thomam quoque & Scotum. A quibus ad ipsos fontes Platonem & Aristo••lem transivit: quos sua lingua legit, hoc est integros; quum qui ex interpretibus sapiunt, vix dimidium assequantur. His enarratores adjunxit Plotinum, Ficinum, Simplicium, Aphrodisaeum, Averrhoem. Judicavitque Peripateticos hodie Aphrodisaei aut Averrhois Philosophiam potius, quam Aristotelis sectari.
In Logicis Keckermanno assuevit, cui Zabarellam, Monlorium, aliosque adjunxit: in Physicis Toleto, Zabarellae, Picolhominaeo: maxime delectatus est in Ethicis Accioalo; legit tamen quoque Picolhominaeum, Magirum, Muretum. Zuaresii Metaphysicam maxima parte pervolvit, Thomam quoque & Scotum. A quibus ad ipsos fontes Platonem & Aristolem transivit: quos sua lingua legit, hoc est integros; quum qui ex interpretibus sapiunt, vix dimidium assequantur. His enarratores adjunxit Plotinum, Ficinum, Simplicium, Aphrodisaeum, Averrhoem. Judicavitque Peripateticos hodie Aphrodisaei aut Averrhois Philosophiam potius, quam Aristotelis sectari.