A26815:1463
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque oblato itineris commit Apollonio Schotte Jurisconsulto, Consulis Middelburgensis •lio, postea Supr • Curiae Hollandiae & Zelandiae Senator, vig•simo tortio Maii, Anni M D IC. Flissinga solvit, navi praetoria, qua contra praedones à parent illi prospiciebatur. Ac xxv ad Sequanae ostium been appulit: indeque perlustrato Rhotomago, vicinisque urbeculis, xxix Lutetiam Parisiorum ingressus est. In hoc Galliae, imo orbis, quodammodo compendio, Walaeus substitit. Nullae nationes sunt quae hic non confluunt: nullum vitae genus quod non exercetur: nullibi virtutum vitiorumque materia uberius exurgit: nullibi omnes cruditionis partes plenius traduntur. Inquisivit hic Walaeus in Galliae regimen: & miratus est Regem supremam potestatem adeo pro libitu exercere, & tamen populum incredibili eum amore prosequi. Perspexit multorum hominum mores, & agnovit maximum ad virtutem incitamentum esse, vitiorum foeditatem nudam contueri. Sed praes•rtim ad Philosophiam & Theologi• mattendit: ea quae apud Pontificios vigebat summe displicuit, quod ••re Scholastica esset; nec Sacrae Scripturae, nec sanae rationi, nec sensui subnixa: as• animi tantum quibusdam conceptibus, aut argutis distinctionibus, quo doctrinae monstra quaedam stabilirentur. Reformatos nec Theologiam hic, nec Philosophiam profiteri: & in habendis concionibus, in regenda Ecclesia plena libertate non frui: adco ut actiones, imo verba publice habita, quae ambiguitatem aliquam queunt admittere, in deterior•m partem & poenam trahuntur.
Itaque oblato itineris comite Apollonio Schotte Jurisconsulto, Consulis Middelburgensis •lio, postea Supr • Curiae Hollandiae & Zelandiae Senatore, vig•simo tortio Maii, Anni M D IC. Flissinga solvit, navi praetoria, qua contra praedones à parente illi prospiciebatur. Ac xxv ad Sequanae ostium bene appulit: indeque perlustrato Rhotomago, vicinisque urbeculis, xxix Lutetiam Parisiorum ingressus est. In hoc Galliae, imo orbis, quodammodo compendio, Walaeus substitit. Nullae nationes sunt quae hic non confluunt: nullum vitae genus quod non exercetur: nullibi virtutum vitiorumque materia uberius exurgit: nullibi omnes cruditionis partes plenius traduntur. Inquisivit hic Walaeus in Galliae regimen: & miratus est Regem supremam potestatem adeo pro libitu exercere, & tamen populum incredibili eum amore prosequi. Perspexit multorum hominum mores, & agnovit maximum ad virtutem incitamentum esse, vitiorum foeditatem nudam contueri. Sed praesrtim ad Philosophiam & Theologi mattendit: ea quae apud Pontificios vigebat summe displicuit, quod re Scholastica esset; nec Sacrae Scripturae, nec sanae rationi, nec sensui subnixa: as animi tantum quibusdam conceptibus, aut argutis distinctionibus, quo doctrinae monstra quaedam stabilirentur. Reformatos nec Theologiam hic, nec Philosophiam profiteri: & in habendis concionibus, in regenda Ecclesia plena libertate non frui: adco ut actiones, imo verba publice habita, quae ambiguitatem aliquam queunt admittere, in deteriorm partem & poenam trahuntur.