A26815:1451
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Logicis Keckermanno assuevit, cui Zabarellam, Monlorium, aliosque adjunxit: in Physicis Toleto, Zabarellae, Picolhominaeo: maxime delectatus est in Ethicis Accioalo; legit tamen quoque Picolhominaeum, Magirum, Muretum. Zuaresii Metaphysicam maxima part pervolvit, Thomam quoque & Scotum. A quibus ad ipsos fontes Platonem & Aristo••lem transivit: quos sua lingua legit, hoc est integros; quum qui ex interpretibus sapiunt, vix dimidium assequantur. His enarratores adjunxit Plotinum, Ficinum, Simplicium, Aphrodisaeum, Averrhoem. Judicavitque Peripateticos hodie Aphrodisaei aut Averrhois Philosophiam potius, quam Aristotelis sectari.
In Logicis Keckermanno assuevit, cui Zabarellam, Monlorium, aliosque adjunxit: in Physicis Toleto, Zabarellae, Picolhominaeo: maxime delectatus est in Ethicis Accioalo; legit tamen quoque Picolhominaeum, Magirum, Muretum. Zuaresii Metaphysicam maxima parte pervolvit, Thomam quoque & Scotum. A quibus ad ipsos fontes Platonem & Aristo••lem transivit: quos sua lingua legit, hoc est integros; quum qui ex interpretibus sapiunt, vix dimidium assequantur. His enarratores adjunxit Plotinum, Ficinum, Simplicium, Aphrodisaeum, Averrhoem. Judicavitque Peripateticos hodie Aphrodisaei aut Averrhois Philosophiam potius, quam Aristotelis sectari.
Potuit autem sine manuductore pergere, quod singularum partium Philosophiae solida à Murdisono hausisset fundamenta. Sedulaque auctorum lectione creditus est tantum in Philosophia profecisse, ut inter commilitones suos emineret: frequenterque opponendo ea Disputationum Praesidibus objiceret, è quibus se decore satis nequirent extricare. Erat enim in inveniendo subtilis, in excogitando promptus, in explicando planus, in urgendo acris: quae quo magis cum respectu proponebat, co à majori judicio proficisci videbantur.