A26815:146
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Enim verò nihil jam apud eum antiquius fuit, quàm ut opus inchoatum ad exitum perduceret. Hoc unum spectabat, huc denique cogitations suas referebat. Quum interim Reginaldus Pecockius Episcopus Cicestrensis propter disseminatas in concionibus suis haerese [Greek or Hebrew] occasiones, de fide Christiana parum 1sanas opinions imbibisse perhibetur: adductus igitur in judicium, quaesitusque an illarum partium esset, quas anteâ propugnasset. Intrepidè respondet, nullo see partium studio abductum (quae in causa religionis vacare periculo non possunt) in diversam sententiam abivisse, rem ipsam modo aequâ lance expenderent, ipsum (si veris vinceretur) errors suos libenter agniturum. Ibi patres post multam disceptationem Reginaldum imminutae religionis reum faciunt; ultricibus flammis primum libros comburunt: deinde ipsum ad Divi Pauli sententiam abdicare coëgerunt, domique suae custodiae mancipatum continuerunt. Wintoniensis noster tametsi suopte ingenio mitissimus, 2nè quid Respub: Ecclesiastica caperet detrimenti, rem ampliandam minimè existimans, in ferendo calculo Archiepiscopum reliquosque praesules secutus est. Quod si eandem proceres in suis itidem discordiis sedandis diligentiam adhibuissent, quam Episcopi in componendis Ecclesiae dissidiis, & ferales illas inimicitias, amica potiùs disceptatio quàm Mars diremisset: nunquàm illuxisset ille Angliae dies, qui tot calamitatum quasi myriadas secum ad vexit. Assidui verò & pervicasissimi hosts fuere herilis Eboracensis filius & 3Warvicensis quibus quum ex parliamenti senatusconsulto perduellionis crimen intentatum, ademptae possessions, irrogata insuper infamia, bilem commovissent: ferro rem simul ac famam repetituri Northamptonum, quo Rex antè contenderat, collecta militum manu perveniunt. Dein oratores ad Regem 4Warvicensis nomine ablegati, petunt saltem ad colloquium Regis admitti Warvicensem, qui illorum innocentiam exponeret. Negat fas esse Buckinghamius: ⟨p. 79⟩Iterum supplicatum est, sed frustrà. Hac indignitate vehementer permotus Warvicensis. Narra igitur (inquit) Henrico (faecialis,) & confidenter narra, quando aequissimas postulationes nostras tam nihil faciat, horam à meridie circiter secundam, vel in acie pugnans occumbam, vel ipsum conveniam. Per triduum antequam haec in castris sic agitabantur, apud Regem