A26815:159
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec ut forte confirmata verbosius, ita praetermitti prorsus haud decuerat, ⟨p. 84⟩ne qui indignationem Regis adversus Wintoniensem bellè excogitarunt, aliud praeter expertem rationis opinionem secum attulisse videantur. Caeterùm hoc commentum quamlibet frigidum, illis hactenus arrisit, quibus aliquid dici satis erat, nimirùm haud ignaris, probationes ab se non esse exigendas. Wintoniensem (sicut ego accepi) sunt qui Oxonii Cancellarium fuisse affirment, 1quibus libenter etiam assentior: sed de tempore quo hoc officium gesserit liquido pronunciare nihil possum, dissipatis per quorundam incuriam Academiae monumentis. Regnante tamen Edoardo illustria aliquot ejus patrocinii vegistia nondum detrita vel ex his Oxoniensium litteris perspicue 2apparent.
- 1F. Thinnus in Ca•al. Cancellar. Ang.
- 2Epist. Oxon in Coll. Corp. Christi. Cant.
Cupimus, magnifice praesul, eas paternitati tuae gratias agere, quae vel tua erga nos merita aequarent, vel nostram erga te voluntatem declararent: non quod arbitramur gratiarum expectation impulsum te tàm de nobis benè mereri voluisse, sed quo nihil videamur in te officii (quantum nos praestare possumus) praetermittere. Verum tametsi tantus est tuorum in nos meritorum cumulus, tantusque nostrae in te voluntatis ardor, ut nec illis respondere, nec huic satisfacere nobis posse concessum. est: tamen nec nostrae quidem humanitatis est, quod possumus, omittere: nec tuae quod non possumus requirere. Immortals itaque Reverende pater tibi gratias agimus, quippe qui te omnium quos nostra aetas tulit, cupidissimum nostrae Universitatis praebueris: tuam ad hoc praestantiam majorem in modum rogantes, ut qui tuâ sponte incitatus, tantam publicarum utilitatum curam gesseris, privatarum etiam (quae ad nostros potissimum spectant) rationem habeas; ex privaetis enim commodis publica saepenumerò crescunt. Quamobrem quum jamdudum accepissemus magistrum Gilbertum Haydock sacrae Theologiae professorem, & Thomam Davers ex tuis fidelissimis familiaribus unum, diuturnis litibus versatos esse, ad te (constantissime praesul) rem omnem referendam putavimus. Iste publicis judiciis magistrum lacessit, ille iterum Universitatum privilegia requirit: quo sit ut non parum timeamus, ne nostrae tandem libertates periclitandae sint. Te igitur magnopere obsecramus (humanissime praesul) ut his vel tuorum vel nostrorum perturbationibus exitum imponas. Hoc enim perinde nobis gratum erit, ac si in nos omnes contulisses.