A26815:1460
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ubi jam Walaeus legisset audivissetque diu, ad actionem se coepit praeparare; & opponendo publice ea quae conceperat exprimere. Disputavit quoque ter publice; de Vera Theologia, de Mysterio Trinitatis, de Christi Mediatoris Officio: quibus Disputationibus non exiguam sui admirationem excituvit. In Philosophia enim versatissimus, apposite ad terminos respondit: & cum Sacram Scripturam haberet in promptu, responsionem suam loco Sacrae Scripturae, auditu suave, semper obsignavit.
Conciones quoque privatas habuit, dirigen•e eas Luca Trelcatio, concionatore facundo: & primam public Voors•hotae, magno auditorum confluxu, qui nihil medi•cre ab eruditione ejus exspectabant.
Conciones quoque privatas habuit, dirigen•e eas Luca Trelcatio, concionatore facundo: & primam publi•e Voors•hotae, magno auditorum confluxu, qui nihil medi•cre ab eruditione ejus exspectabant.
Jam Walae•• ••tissimus à praeceptoribus judicabatur, qui Divino Ministeric operam imp••deret; sed qui aliis abunde, nondum sibi potuit satisfacere. Quare antequam doceret alios, Ecclesiam regeret, putavit quoque alibi consulendos doctos, perlustrandas Academias, regimen aliarum sibi Ecclesiarum inspiciendum: praesertim Genevae & in Helvetia, unde Reformatio processerat, & Ecclesiae decor magis regi credbantur.