A26815:1468
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Theologia Professores erant Theodorus Beza, Antonius Fayus, Carolus Perrottus. Beza, octuagesimum supergressus annum, lectionibus publicis abstinebat. Fayus elegantis erat eruditionis, sed explicator parum pressus, disputator parum acris. Perrottus vir plane doctus, minus in fronte, plus in recessu habebat. Et singuli horum unica septimana vix semel praelegebant. Quare audiendis see concionibus sedulum praestitit, quae nullibi frequentiores quam Genevae habentur. In iis autem maxime admiratus est Bezam, in quo, jam octuagenario, eminebat adhuc vigor ille animi, eruditio illa profunda, judicium illud acre, eloquentia illa mascula, ad quam totus orbis merito obstupuit. Plurimum autem profecit in ea quam diebus Veneris habent Congregatione, in qua Ministrorum aliquis, locum Sacrae Scripturae familiarius explicat, quam reliqui qui adsunt Ministri vel limitant, vel extendunt, vel emendant: nisi quod ubi ad Bezam explicandi pervenisset ordo, reliqui interpretationem ejus silentio venerarentur. Profecit quoque plurimum Bezae colloquiis, qui omnia ad sui notitiam, ad Dei venerationem dirigebat: unde frequenter illi in ore erat illud Gregorii, ut dicere solebat, non utique caecutientis. Aegrotus est eo insanabilior, qui sibi sanus videtur.
In Theologia Professores erant Theodorus Beza, Antonius Fayus, Carolus Perrottus. Beza, octuagesimum supergressus annum, lectionibus publicis abstinebat. Fayus elegantis erat eruditionis, sed explicator parum pressus, disputator parum acris. Perrottus vir plane doctus, minus in fronte, plus in recessu habebat. Et singuli horum unica septimana vix semel praelegebant. Quare audiendis se concionibus sedulum praestitit, quae nullibi frequentiores quam Genevae habentur. In iis autem maxime admiratus est Bezam, in quo, jam octuagenario, eminebat adhuc vigor ille animi, eruditio illa profunda, judicium illud acre, eloquentia illa mascula, ad quam totus orbis merito obstupuit. Plurimum autem profecit in ea quam diebus Veneris habent Congregatione, in qua Ministrorum aliquis, locum Sacrae Scripturae familiarius explicat, quam reliqui qui adsunt Ministri vel limitant, vel extendunt, vel emendant: nisi quod ubi ad Bezam explicandi pervenisset ordo, reliqui interpretationem ejus silentio venerarentur. Profecit quoque plurimum Bezae colloquiis, qui omnia ad sui notitiam, ad Dei venerationem dirigebat: unde frequenter illi in ore erat illud Gregorii, ut dicere solebat, non utique caecutientis. Aegrotus est eo insanabilior, qui sibi sanus videtur.