A26815:1469
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Occupabatur hoc tempore Beza in Novi Testamenti editione ultima, quam maluisset Walaeus non ita è consilio & ad mentem Piscatoris institui. Inci•••bat enim in Beza languere ingenii perspicacia; nec eminebat in Piscatore, sublime illud ingenium, maturum illud judicium, quod florente aetate in Beza eluxit, & hic requirebatur.
Conversatio cum Perrotto quo diuturnior & familiarior, eo gratior extitit: nec praesentia famam imminuit, aut familiaritas attulit contemptum. Non enim videri pius, non videri doctus, sed esse conabatur. Famam ut inanem non negligebat tantum, sed ut gravem aspernabatur. Literarum cum viris eruditis commercia fugiebat, putabatque magis ad ostentationem quam ad usum institui. Semper dictitans; Paucis in Dativo & Ablativo scribendum esse. Prorsus hoc agebat, ut sibi tantum & suae gregi suaviter viveret. Et ⟨p. 611⟩sane ea conversation aliquid Walaeo affricuit, quod tota vita adhaesit.
Conversatio cum Perrotto quo diuturnior & familiarior, eo gratior extitit: nec praesentia famam imminuit, aut familiaritas attulit contemptum. Non enim videri pius, non videri doctus, sed esse conabatur. Famam ut inanem non negligebat tantum, sed ut gravem aspernabatur. Literarum cum viris eruditis commercia fugiebat, putabatque magis ad ostentationem quam ad usum institui. Semper dictitans; Paucis in Dativo & Ablativo scribendum esse. Prorsus hoc agebat, ut sibi tantum & suae gregi suaviter viveret. Et ⟨p. 611⟩sane ea conversatione aliquid Walaeo affricuit, quod tota vita adhaesit.
Regimen Ecclesiae Genevensis illi perplacuit: ubi nec sponsae nec viduae domo includerentur, sed de more quotidie publicas adire preces, publicas adire conciones deberent; nullibi vel monendae rectius, vel suavius consolandae. Ubi quoque non punirentur tantum vitia, quod serum nimis esse solet; sed etiam vitiorum occasiones, luxus & protervia, praescinderentur. Non putavit tamen ea austeritate facile alibi procedendum: plebem enim hic non tantum ad vitia, sed ad scelera pronam. Frequentiam quoque concionum ardorem aliquem extinguere, quod evilescerent consuetudine, & differrentur facile quae semper possent haberi.