A26815:1456
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum autem sola Scripturae Sacrae lectione, totum Doctrinae corpus difficulter animo comprehenderet, jam Scripturae inquilinus, tandem ad Institutiones Theologicas Bucani accessit: quo Theologiam integram è compendio, uno quasi obtutu posset intueri. Compendio autem diu immoratus non est, quod delineationi picturae simile, lineas tantum quasdam & doctrinae circumductus contineat, nativum autem Disciplinae colorem, umbras, splendorem nequeat exprimere. Verum statim sese Institutionibus Calvini, & Petri Martyris Locis Communibus dedit. Non suppetebat hoc tempore Ecclesiis Reformatis ea Locorum Communium copia, ut anxie dispiciendum esset quinam reliquis deberent praeferri. Perplacuit tamen Martyr, quod totam Doctrinam pertractaret plane, deduceret fuse statum controversiae, & eum solid decideret. Putavit tamen adjungendum Calvinum, quod eum Reformati ut Ducem & merito sequerentur; quod praeteritis levioribus, ea sectaretur quae usum haberent: eaque proferret cum gratia & majestate, in quibus vis & robur sententiae Reformatorum consisteret. Qualibus authoribus non satis assuescere Juvenes possunt, qui rerum pondus nondum ex aequo norunt aestimare.
Cum autem sola Scripturae Sacrae lectione, totum Doctrinae corpus difficulter animo comprehenderet, jam Scripturae inquilinus, tandem ad Institutiones Theologicas Bucani accessit: quo Theologiam integram è compendio, uno quasi obtutu posset intueri. Compendio autem diu immoratus non est, quod delineationi picturae simile, lineas tantum quasdam & doctrinae circumductus contineat, nativum autem Disciplinae colorem, umbras, splendorem nequeat exprimere. Verum statim sese Institutionibus Calvini, & Petri Martyris Locis Communibus dedit. Non suppetebat hoc tempore Ecclesiis Reformatis ea Locorum Communium copia, ut anxie dispiciendum esset quinam reliquis deberent praeferri. Perplacuit tamen Martyr, quod totam Doctrinam pertractaret plane, deduceret fuse statum controversiae, & eum solide decideret. Putavit tamen adjungendum Calvinum, quod eum Reformati ut Ducem & merito sequerentur; quod praeteritis levioribus, ea sectaretur quae usum haberent: eaque proferret cum gratia & majestate, in quibus vis & robur sententiae Reformatorum consisteret. Qualibus authoribus non satis assuescere Juvenes possunt, qui rerum pondus nondum ex aequo norunt aestimare.