A26815:1475
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Imminet Genevae Jura, & Jurae cornu mons, qui bicornis altissimas nubes transcendit. Hunc ascendere, & videre quid in alia aeris region agatur, Walaeum ardour cepit. Itaque cum Carolo Perrotto, cum urbis Secretario, tertioque amico, mense Mayo longissimis diebus ad pedem montis pernoctavit. Unde primo diluculo, manuducentibus duobus pastoribus, montem ascendere aggressi, circa meridiem mediam aeris regionem intravere: in qua omnia frigore saeva, & mons collibus glacialibus asper deprehendebatur; nisi ubi meridiei obversus ascensus semita patebat. Hac pomeridianis horis in cacumen montis eluctati, ibidem aliquot horis quievere. Cacumen erat viginti jugerum, & tamen altitudo insistentes terrebat, ut non auderent decliviorem terram nisi jacentes intueri: pagi vicini non majores muris magnitudine conspiciebantur, months tumulorum. Nullae in cacumine nives, nulla glacies, aer frigidissimus, majori tamen tenuitate puritateque, quam ullis aestivis diebus potest deprehendi. Hi Musicae omnes periti concentum hic instituebant, qui ⟨p. 612⟩ea lenitate suavitateque aures percellebat, quam nullus unquam in terris è longinquo potuit assequi.
Imminet Genevae Jura, & Jurae cornu mons, qui bicornis altissimas nubes transcendit. Hunc ascendere, & videre quid in alia aeris regione agatur, Walaeum ardor cepit. Itaque cum Carolo Perrotto, cum urbis Secretario, tertioque amico, mense Mayo longissimis diebus ad pedem montis pernoctavit. Unde primo diluculo, manuducentibus duobus pastoribus, montem ascendere aggressi, circa meridiem mediam aeris regionem intravere: in qua omnia frigore saeva, & mons collibus glacialibus asper deprehendebatur; nisi ubi meridiei obversus ascensus semita patebat. Hac pomeridianis horis in cacumen montis eluctati, ibidem aliquot horis quievere. Cacumen erat viginti jugerum, & tamen altitudo insistentes terrebat, ut non auderent decliviorem terram nisi jacentes intueri: pagi vicini non majores muris magnitudine conspiciebantur, mont•s tumulorum. Nullae in cacumine nives, nulla glacies, aer frigidissimus, majori tamen tenuitate puritateque, quam ullis aestivis diebus potest deprehendi. Hi Musicae omnes periti concentum hic instituebant, qui ⟨p. 612⟩ea lenitate suavitateque aures percellebat, quam nullus unquam in terris è longinquo potuit assequi.