A26815:1476
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea dumb hinc Galliam inde Italiam intuentur, viderunt è lacu Lemano vapours exurgere, moveri, sisti à Jura monte, circa cum colligi, & infra se•cumulari in nubem; ea tandem spissitudine, ut omnem prospectum in terram praecluderet. Cum tamen nox appropinquaret, descendere aggressi sunt, nubem intrare, morari in ea, ac in •a manus lavare: non alia autem nubis erat facies, quam spi••issimae nebulae, qualis non raro terram obtegit. Hanc simulac transgressi sunt, nubes se in pluviam dissolvit: à qua permadentes, in vicinis pastorum tuguriis pernoctavere, & insequenti nocte ad montis pedem; multo enim facilior genubus ascensus, quam descensus existit.
Interea dum hinc Galliam inde Italiam intuentur, viderunt è lacu Lemano vapores exurgere, moveri, sisti à Jura monte, circa cum colligi, & infra se•cumulari in nubem; ea tandem spissitudine, ut omnem prospectum in terram praecluderet. Cum tamen nox appropinquaret, descendere aggressi sunt, nubem intrare, morari in ea, ac in •a manus lavare: non alia autem nubis erat facies, quam spi••issimae nebulae, qualis non raro terram obtegit. Hanc simulac transgressi sunt, nubes se in pluviam dissolvit: à qua permadentes, in vicinis pastorum tuguriis pernoctavere, & insequenti nocte ad montis pedem; multo enim facilior genubus ascensus, quam descensus existit.
Evenit […] propemodum diebus, ut cum Adriano Mammakero, Zelandiae […] Praeside, in lacu Lemano iverit natatum. Natans autem animadvertit, quendam satis remotum, ignotum sibi, seorsim natare, submergi & suffocationis incurrere periculum. Ut autem erat tenerrimi affectus & ad opitulandum pronus, statim natando affluxit, hominem ex undis, ex orci faucibus eripuit ac in terram salvum detulit: quem, ubi ad se rediisset, intellexit sartorem Belgam esse, qui reverentia impeditus propius accedere non ausus; ex sono tamen vocum Belgicarum conterraneos agnoscens, in vicinia voluit morari. Charitas enim patriae apud exteros demum elucescit, ut omnes conterranei, quasi consanguinei habeantur.