A26815:1483
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Bernae maximum familiaritatem cum Z•enderero contraxit, Collegii ibidem primo Praefecto; qui insignis promotionis illi spem fecit, si Bernae vellet ⟨p. 613⟩sedem collocare. Sed à Magistratu decisa lite, & equario quinque Coronatis assignatis, Basileam contendit.
Basilea Urbium Helvetiae amplissima est, aedificiis superba, quibus picturatis passim vestibulis multum accedit decoris. In hac Aeneas Sylvius, postea Pontifex Romanus, tempore Concilii Basileensis, commoratus est, & delectatus amoenitate loci, acris salubritate, ubertate annonae: quod nulla in vicinia Universitas foret, dignam judicavit quae ea condecoraretur.
Basilea Urbium Helvetiae amplissima est, aedificiis superba, quibus picturatis passim vestibulis multum accedit decoris. In hac Aen•as Sylvius, postea Pontifex Romanus, tempore Concilii Basileensis, commoratus est, & delectatus amoenitate loci, acris salubritate, ubertate annonae: quod nulla in vicinia Universitas foret, dignam judicavit quae ea condecoraretur.
In hac Academia jam Theologiae Professores erant Jacobus Grynaeus, & Amandus Polanus à Polansdorf. Grynaeus vir erat catus, prudens, eruditionis solidae; sed regimini civitatis vehementer intentus, adeo ut ad ejus nutum regi Basilea crederetur. Quales eminere eruditione non solent, qui praecipuum tempus ambitu, serias magis cogitations, stabiliendae authoritati impendunt. Praelegebat universalem Historiam, quam ad sua usque tempora deduxerat: quare plures auditores habuit, qui intelligerent quid […] in orbe evenisset, quam qui aliquid solidi conarentur addiscere.