A26815:1496
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Peragravit itaque totum Palatinatum, & aliquamdiu Francofurti ad Moenum quievit. Percurrit Hassiam, & Marpurgi in Academia, Casselii in aula substitit. Aliquoties à Mauritio, Hassiae Lantgravio, cum honore ad alloquium admissus. Principes enim qui ut potentia ita eruditione praediti sunt, non tantum potentes, sed & eruditos quodammodo ut familiares habent. Inde in Ducatum Brunsvicensem, Episcopatum Bremensem profectus, Bremae commoratus est. Qui ita regiones pervolitant, multum jucunditatis habent, dumb quotidie aliam agri faciem, aliam culturam vident, alium urbium situm, aliam aedium structuram: dumb alium hominum genium, diversos mores, contraria studia intuentur. Verum id demum ex utilitate fit, ubi in primariis civitatibus commorantur, naturam populi, rationem regiminis à peritis inquirunt, quam inquisitionem mox percurrendo regionem absolvant.
Peragravit itaque totum Palatinatum, & aliquamdiu Francofurti ad Moenum quievit. Percurrit Hassiam, & Marpurgi in Academia, Casselii in aula substitit. Aliquoties à Mauritio, Hassiae Lantgravio, cum honore ad alloquium admissus. Principes enim qui ut potentia ita eruditione praediti sunt, non tantum potentes, sed & eruditos quodammodo ut familiares habent. Inde in Ducatum Brunsvicensem, Episcopatum Bremensem profectus, Bremae commoratus est. Qui ita regiones pervolitant, multum jucunditatis habent, dum quotidie aliam agri faciem, aliam culturam vident, alium urbium situm, aliam aedium structuram: dum alium hominum genium, diversos mores, contraria studia intuentur. Verum id demum ex utilitate fit, ubi in primariis civitatibus commorantur, naturam populi, rationem regiminis à peritis inquirunt, quam inquisitionem mox percurrendo regionem absolvant.
Ne autem Walaeus, qui hactenus aliena & externa curaverat, domus suae ignarus esset, Brema in Frisiam prosectus est: inde in Transisalaniam, Geldriam, ⟨p. 615⟩Ultrajectum, atque ita Autumno in antiquas sedes Lugdunum Batavorum, & Gomari aedes, concessit.