A26815:1504
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vita illius in Academia, in peregrination & totis pubertatis & adolescentiae annis inculpata prorsus •uit: in qua ne ipsa quidem malignitas habuit quod posset vellicare, ali••a ab omni luxu & lascivia, pia, modesta: adeo ut non paucis ab aliorum parentibus pro exemplo fuerit assignata. Hoc bonum curabat semper quod •etustate fieret melius, nugis, ridiculis nunquam immorabatur, non erat tamen conversatio illius austera aut tetrica, sed facilis, blanda• quam lib•nt•r ing•nii quodam sale, nona•ri tamen, condi•bat.
Vita illius in Academia, in peregrinatione & totis pubertatis & adolescentiae annis inculpata prorsus •uit: in qua ne ipsa quidem malignitas habuit quod posset vellicare, ali••a ab omni luxu & lascivia, pia, modesta: adeo ut non paucis ab aliorum parentibus pro exemplo fuerit assignata. Hoc bonum curabat semper quod •etustate fieret melius, nugis, ridiculis nunquam immorabatur, non erat tamen conversatio illius austera aut tetrica, sed facilis, blanda• quam lib•nt•r ing•nii quodam sale, nona•ri tamen, condi•bat.
In studiis fuit indef•ssus, quibus non dies tantum integro, sed & dimidiatas noctes impendit, ut frequentius frigidus etiamnum è lecto quam calefactus exurgrt. Unde cum primum habitaret Lidae in quartanam incidit, quae per quatuordecim menses illum fatigavit: cum secundo in continuam febriculam cum tussi, quae phthism minabatur; spretis tamen omnibus nihil de consuo studio remisit. Quae intempries quaeda erat, eo magis admiranda, quod in tota vita hoc ageret, ut ne quid minis: sed ita potest sciendi desiderium homines quasi effascinare. Ab illa continua intentione animi, debilitatem ventriuli, cruditatemque incurrit, & repletum caput Asthma dedit: quae duo acile, quod haereditaria essent, exinde cum tota vita vexavere. Nimis car ruditio mitur, quae cum continuo sanitatis dispendio obtingit: & obtingir minor, quam quae integra sanitate pedetentim acquiritur.