A26815:1491
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In tota Peregrination id Walaei institutum fuit, aestivis mensibus peragrare Regiones, lustrare urbes, agros, flumina, montes: & in id inquirere, quod in iis natura aut ars admirandum fecit, aut dignum notatu. Hyemis tempore in ea civitate sedem ponere, ubi maxime promovere Theologiae studia posset, & regimen Provinciae perspicere. In quo ubi Basileae satisfecisset sibi, Vere novo Argentoratum, Spiram, Heidelbergam profectus est.
In tota Peregrinatione id Walaei institutum fuit, aestivis mensibus peragrare Regiones, lustrare urbes, agros, flumina, montes: & in id inquirere, quod in iis natura aut ars admirandum fecit, aut dignum notatu. Hyemis tempore in ea civitate sedem ponere, ubi maxime promovere Theologiae studia posset, & regimen Provinciae perspicere. In quo ubi Basileae satisfecisset sibi, Vere novo Argentoratum, Spiram, Heidelbergam profectus est.
Heidelbergae dubitavit aliquamdiu, ibine aestivos transigere menses deberet, an potius perlustrare Germaniam; & circa hyemem Lugdunum Batavorum accedere. Movebatur celebritate Academiae, quae inter Reformatas sola cum Leydensi posset contendere: sed parum in animo illius speciosa poterant, qui sibi proposuerat tantum solida sectary. Maximi aestimabat Bibliothecam Manuscriptorum authorum, ad quam illi liber aditus per virum Clarissimum Janum Gruterum, Conterraneum suum, patuit: verum ad collationem Manuscriptorum cum impressis, plane animus non inclinavit. Nimia varietate lectionum, alienus saepe sensus authoribus affingitur: & nisi in locis tantum sit maximi momenti, inglorius prorsus est labor, nec pluris aestimandus quam corum qui indices conficiunt.
Heidelbergae dubitavit aliquamdiu, ibine aestivos transigere menses deberet, an potius perlustrare Germaniam; & circa hyemem Lugdunum Batavorum accedere. Movebatur celebritate Academiae, quae inter Reformatas sola cum Leydensi posset contendere: sed parum in animo illius speciosa poterant, qui sibi proposuerat tantum solida sectari. Maximi aestimabat Bibliothecam Manuscriptorum authorum, ad quam illi liber aditus per virum Clarissimum Janum Gruterum, Conterraneum suum, patuit: verum ad collationem Manuscriptorum cum impressis, plane animus non inclinavit. Nimia varietate lectionum, alienus saepe sensus authoribus affingitur: & nisi in locis tantum sit maximi momenti, inglorius prorsus est labor, nec pluris aestimandus quam corum qui indices conficiunt.