A26815:1505
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In studiis fuit indef•ssus, quibus non dies tantum integro, sed & dimidiatas noctes impendit, ut frequentius frigidus etiamnum è lecto quam calefactus exurg•r•t. Unde cum primum habitaret L•idae in quartanam incidit, quae per quatuordecim menses illum fatigavit: cum secundo in continuam febriculam cum tussi, quae phthism minabatur; spretis tamen omnibus nihil de consu••o studio remisit. Quae intemp•ries quaeda • erat, eo magis admiranda, quod in tota vita hoc ageret, ut ne quid minis: sed ita potest sciendi desiderium homines quasi effascinare. Ab illa continua intentione animi, debilitatem ventri•uli, cruditatemque incurrit, & repletum caput Asthma dedit: quae duo •acile, quod haereditaria essent, exinde cum tota vita vexavere. Nimis car• •ruditio •mitur, quae cum continuo sanitatis dispendio obtingit: & obtingir minor, quam quae integra sanitate pedetentim acquiritur.
Middelburgi see statim examini, ut vocant, praeparatorio subjecit: & examinatorem nactus est Jacobum Cornelii, Verbi Divini in Ecclesia Middelburgensi Ministrum. Virum pium, nec indoctum; sed cum eruditione W•l•o ceder•t, non Walaeus, sed Jacobus Corn•lii examinatus esse dicebatur. Non levi eruditione praeditus esse debet, qui apposite vult eruditum •ogare.