A26815:1509
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Classis Walachra prae caeteris sedula est ut amicitiam cum Ecclesiis vicinis •oveat: quare & prae caeteris à vicinis Ecclesiis consuli•ur. Vacabat Caleti Concionatoris cathedra: eam occasionem arripu•runt Middelburgens•s, & ⟨p. 617⟩Walaeum conati sunt Caletum ablegare: quae res male prorsus ejus parentes habuit, qui impediver•nt antea ut Leydae maneret, in Provinciarum Foederatarum medit•llio, nunc perpeti debere ut Cal•ti Gallorum Hispanorumque injuriis expon•retur: quar• s • opposuerunt acrius parentes, & ipse aversabatur W • s, quod nulla vocatio, quid dicerem legitima, unquam praecederet; cum tamen id agerent impetuosius quidam Ministri, in gratiam parentum Magistratus ostendit cam rem sibi displicere. Sed lit•m diremit Koukerka, pagu• Midd•lburgo vicinus, qui int•rea Pastore orbatus, statim in Ministrum suum Walaeum •l•git.
Koukerkae idibus Novemb. Anni mill•simi sexcentesimi secundi, Verbi Divini Ministerium aggressus est. Eo munere honoratum se sensit, quod dignus judicaretur qui servus Dei esset; sed simul grave onus admisisse Dei honor•m promovere, & animarum procurare salutem: in quibus minimum peccatum aut negligentia, rimen esset aesae majestatis Divinae. Quare in eo muere, non hic tantum, sed tota vita, nihil unquam incpit, quam implorato prius Divini Numinis auxilio ut illi prudentiam, ut animum, ut vires largiretur.