A26815:1544
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Professionibus id vitii est ut ii pluris aestimentur, qui prae reliquis multos auditores habent, qui sacillime dogmatum novitate parantur: quare libenter aliquid novi Lectionibus suis Arminius etiam initio admiscuit, de Praedestinatione praesertim, quae jam dudum meditata habebat. Sed publice non nisi parce & tenuiter, ne Ecclesias offenderet, quorum authoritate meminerat Coolhasium, Wiggerum aliosque Ministerio ejectos; privatim vero omnia apertius auditoribus instillavit, quo asseclas pararet. Et ne ubi id efflueret ab Ecclesiasticis haberet metuendum, per Johannem Uytenbogardum Concionatorem Hagiensem, patronum sibi paravit Johannem ab Oldenbarnevelt, universae Hollandiae Syndicum, praecipuae authoritatis Virum. Cujus & in gratiam, Authoritatem Magistratus in rebus Ecclesiasticis extulit.
In Professionibus id vitii est ut ii pluris aestimentur, qui prae reliquis multos auditores habent, qui sacillime dogmatum novitate parantur: quare libenter aliquid novi Lectionibus suis Arminius etiam initio admiscuit, de Praedestinatione praesertim, quae jam dudum meditata habebat. Sed publice non nisi parce & tenuiter, ne Ecclesias offenderet, quorum authoritate meminerat Coolhasium, Wiggerum aliosque Ministerio ejectos; privatim vero omnia apertius auditoribus instillavit, quo asseclas pararet. Et ne ubi id efflueret ab Ecclesiasticis haberet metuendum, per Johannem Vytenbogardum Concionatorem Hagiensem, patronum sibi paravit Johannem ab Oldenbarnevelt, universae Hollandiae Syndicum, praecipuae authoritatis Virum. Cujus & in gratiam, Authoritatem Magistratus in rebus Ecclesiasticis extulit.
Nimirum id agebat Barneveldus ut Belgae Reformati propius ad Lutheranos accederent, quo sperare plus auxilii è Germania possent, potentissimoque Hispaniarum Regi resister melius, aut facilius conciliari. Cumque initio Belli Belgici ope multitudinis Magistratus indiguisset, quae non melius quam per Ecclesiae Ministros concitatur: & ideo multum authoritatis Pastoribus Ecclesiae esset concessum. Hanc ut enervaret, incipiebat quae in Ecclesia subori•bantur dissentiones fovere, & censura Ecclesiasticorum contra immorigeros Magistratus potentia impedire. Authoritatem insuper Principis A i suspectam. Et cum ea ilii potissimum gravi, esset, conabatur Proccribus