A26815:1557
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Id dudum egerant Zelandiae Ordines, & hac Academiae Leydensis calamitate ⟨p. 627⟩magis instigabantur in Zelandia illustrem Scholam erigere, verum nondum poterant de loco convenire: quem ut sibi praeoccuparent Middelburgenses, Trivialem Scholam suam reader illustriorem conabantur. Mortuo enim Grutero, scholae Trivialis Rector anno M D cvii. alium quaerebant, qui cum honore illustris Scholae posset praefecturam genere, & ad eam Walaeum vocavere: quod plerasque eruditionis intelligeret parts, & animo, prudentia, authoritate, regendo par aut superior videretur. Sed eam Provinciarum noluit Walaeus admittere, taediosam in puerorum regimine, in eorum nutritione calumniis obnoxiam: utrumque eruditionis remoram, & studiorum promotionis grande impedimentum. Quare collato regiminis, nutritionisque over in Aegidium Bursium Pastorem Middelburgensem, regendo aptum, institutionis munus in Justum Liraeum virum doctum, Academiae postea Ultrajectinae Professorem. Quod reliquum & illustre erat, Walaeus suscepit Scholae Curatelam, & de Graeca lingua de Philosophia lectiones Honorarias habere.
Id dudum egerant Zelandiae Ordines, & hac Academiae Leydensis calamitate ⟨p. 627⟩magis instigabantur in Zelandia illustrem Scholam erigere, verum nondum poterant de loco convenire: quem ut sibi praeoccuparent Middelburgenses, Trivialem Scholam suam reddere illustriorem conabantur. Mortuo enim Grutero, scholae Trivialis Rectore anno M D cvii. alium quaerebant, qui cum honore illustris Scholae posset praefecturam genere, & ad eam Walaeum vocavere: quod plerasque eruditionis intelligeret partes, & animo, prudentia, authoritate, regendo par aut superior videretur. Sed eam Provinciarum noluit Walaeus admittere, taediosam in puerorum regimine, in eorum nutritione calumniis obnoxiam: utrumque eruditionis remoram, & studiorum promotionis grande impedimentum. Quare collato regiminis, nutritionisque onere in Aegidium Bursium Pastorem Middelburgensem, regendo aptum, institutionis munus in Justum Liraeum virum doctum, Academiae postea Ultrajectinae Professorem. Quod reliquum & illustre erat, Walaeus suscepit Scholae Curatelam, & de Graeca lingua de Philosophia lectiones Honorarias habere.