A26815:1547
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non latuit tamen tamdiu Arminius Walaeum: qui cognitis omnibus sectariorum latibulis, ex semita quam inibat facile potuit quo tenderet perspicere: quare jam à nono Kalendarum Junii Anno M DC VI. conatus est Arminium in viam consuetam & regiam reducere, idque insequenti toto Anno continuis literis egit, ad quae Arminius aliquoties, tandem tamen non amplius respondit; eademque Arminio tum proposuit, ad quae viginti Annis postea Johannes Arnoldi Corvinus quoque conticuit. Etenim Walaeus in Sacra Scriptura versatissimus, edocere quemvis poterat, quisnam in iis controversiis Scripturae esset sensus. Sed hoc agebat Arminius, ut ratiocinationem non S. Scripturam ducem sequeretur, quod nolebat profiteri.
Detectus Arminius incepit vereri ne ab Ecclesiasticis perderetur, nondum enim audebat Barneveldus ejus causam aperte suscipere. Nec Arminius mutationem religionis animo Heroico erat aggressus, qui in primis Reformatoribus excelluit: ut gloriae Divinae tantum intenti, securi essent quidquid illis posset humanitus obvenire. Unde evidenter metu, m•estitia morbum contraxit, qui illum xix Octobris Anni M D cix. vita exemit.
Mortuo Arminio inter ejus asseclas Coryphaeum see gessit Johannes Uytenbogardus, qui ingenio, eruditione Arminio multum inferior, in regimine tamen Ecclesiae & Reipublicae perspicax & versatus, prudenti direction plus nocumenti Ecclesiis quam Arminius disputando attulit. Hic statim, quo plures Hollandiae Magistratus, Ecclesiasticis offensos, sibi addictos redderet, disseruit aliquoties, & librum edidit de Authoritate Magistratus in rebus Ecclesiasticis: in quo non tantum externum Ecclesiae regimen; sed & controversiarum religionis decisionem Magistratibus asseruit: quo non parum favoris sociis suis confirmavit.
Mortuo Arminio inter ejus asseclas Coryphaeum se gessit Johannes Vytenbogardus, qui ingenio, eruditione Arminio multum inferior, in regimine tamen Ecclesiae & Reipublicae perspicax & versatus, prudenti directione plus nocumenti Ecclesiis quam Arminius disputando attulit. Hic statim, quo plures Hollandiae Magistratus, Ecclesiasticis offensos, sibi addictos redderet, disseruit aliquoties, & librum edidit de Authoritate Magistratus in rebus Ecclesiasticis: in quo non tantum externum Ecclesiae regimen; sed & controversiarum religionis decisionem Magistratibus asseruit: quo non parum favoris sociis suis confirmavit.