A26815:1560
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eam Gomari oppositionem aegrius Magistratus quam Walaeus accepit; statim enim Walaeus vocationi illi renunciavit: quod qui nihil unquam in vita ambivisset, jam magis putabat see sua sorte posse esse contentum, & eam see gratitudinem praeceptori debere, ne eo invito illi Collega obtruderetur. Nullae injuriae Walaeum unquam conturbavere, ut non animus illi aequus esset & sui semper similis. Sed populus indignari dilectum sibi Ministrum calumniis peti, ab eo qui dudum publicatis testimoniis ejus doctrinae puritatem voluerat commendatam: cujus & alia de animabus opinio, in lectionibus Ethicis Physicisque omnium ibi manibus terebatur. Quare is ut Magistratus Gomarum minus aestimare, quod frenum non posset affectibus injicere: quod ea se eruditione praeditum non crederet, cujus lumini officere Walaeus non posset. Quam ob causam à Philippo Marnaeo Plessiaci Domino Salmurium vocatus, statim Anno M D C XV. dimissus est.
Eam Gomari oppositionem aegrius Magistratus quam Walaeus accepit; statim enim Walaeus vocationi illi renunciavit: quod qui nihil unquam in vita ambivisset, jam magis putabat se sua sorte posse esse contentum, & eam se gratitudinem praeceptori debere, ne eo invito illi Collega obtruderetur. Nullae injuriae Walaeum unquam conturbavere, ut non animus illi aequus esset & sui semper similis. Sed populus indignari dilectum sibi Ministrum calumniis peti, ab eo qui dudum publicatis testimoniis ejus doctrinae puritatem voluerat commendatam: cujus & alia de animabus opinio, in lectionibus Ethicis Physicisque omnium ibi manibus terebatur. Quare is ut Magistratus Gomarum minus aestimare, quod frenum non posset affectibus injicere: quod ea se eruditione praeditum non crederet, cujus lumini officere Walaeus non posset. Quam ob causam à Philippo Marnaeo Plessiaci Domino Salmurium vocatus, statim Anno M D C XV. dimissus est.
Ea occasione, simul & quod Goesani, ab Hugone Grotio excitati, illustrem ⟨p. 628⟩Scholam nollent Middelburgensibus concedere, Middelburgense illustre Gymnasium ipsa in herba collapsum est. Nam & Meivartius ad Trivialem scholam rediit. Solum à Walaeo petiit & obtinuit Magistratus, quo Illustris scholae spem & faciem retineret, ut quandoque loco lectionum Graecarum & Philosophicarum, Theologicas locorum Communium persequeretur. Quae etiamnum; nominc Enchiridii Religionis Reformatae publice leguntur. Ita commoveri non solent prudentes calumniis, quas boni ab aemulis coguntur perpeti. Imo eos pluris solent aestimare, si in iis see prudenter gessisse inveniant.