A26815:1548
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Detectus Arminius incepit vereri ne ab Ecclesiasticis perderetur, nondum enim audebat Barneveldus ejus causam aperte suscipere. Nec Arminius mutationem religionis animo Heroico erat aggressus, qui in primis Reformatoribus excelluit: ut gloriae Divinae tantum intenti, securi essent quidquid illis posset humanitus obvenire. Unde evidenter metu, m•estitia morbum contraxit, qui illum xix Octobris Anni M D cix. vita exemit.
Mortuo Arminio inter ejus asseclas Coryphaeum see gessit Johannes Uytenbogardus, qui ingenio, eruditione Arminio multum inferior, in regimine tamen Ecclesiae & Reipublicae perspicax & versatus, prudenti direction plus nocumenti Ecclesiis quam Arminius disputando attulit. Hic statim, quo plures Hollandiae Magistratus, Ecclesiasticis offensos, sibi addictos redderet, disseruit aliquoties, & librum edidit de Authoritate Magistratus in rebus Ecclesiasticis: in quo non tantum externum Ecclesiae regimen; sed & controversiarum religionis decisionem Magistratibus asseruit: quo non parum favoris sociis suis confirmavit.
Mortuo Arminio inter ejus asseclas Coryphaeum se gessit Johannes Vytenbogardus, qui ingenio, eruditione Arminio multum inferior, in regimine tamen Ecclesiae & Reipublicae perspicax & versatus, prudenti directione plus nocumenti Ecclesiis quam Arminius disputando attulit. Hic statim, quo plures Hollandiae Magistratus, Ecclesiasticis offensos, sibi addictos redderet, disseruit aliquoties, & librum edidit de Authoritate Magistratus in rebus Ecclesiasticis: in quo non tantum externum Ecclesiae regimen; sed & controversiarum religionis decisionem Magistratibus asseruit: quo non parum favoris sociis suis confirmavit.
Inter haec Ecclesiastici harum turbarum remedium quaerere, nee melius quam in Synodo Nationali omnium Ecclesiarum Reformatarum invenire, cam continuo magno studio à Foederati Belgii Ordinibus petere. In hanc propendebant Ordines Geldriae, Zelandiae, Frisiae, Groningae, sex civitates Hollandiae: qui consueta potius, quam nova etiamsi speciosa mallebant, nec cum Lutheranis concordiae ullam spem arbitrabantur, Antistitum quam ambitio, & singulorum praeconcepta opinio perpetuo impedirent: Ecclesiasticorum authoritatem gravem non esse & aliquod Oligarchiae remedium. Providis potentiam Principis Auriaci nequaquam metuendam; sed potius foederis & unionis vinculum esse. Contra Nobiles Hollandiae & reliquae duodecim Civitates, Ordines Ultrajectini, Transisalani non negare quidem Synodum aperte, sed variis tergiversationibus, iteratis procrastinationibus eludere, nec ea consueta confirmarentur.