A26815:1561
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ea occasione, simul & quod Goesani, ab Hugone Grotio excitati, illustrem ⟨p. 628⟩Scholam nollent Middelburgensibus concedere, Middelburgense illustre Gymnasium ipsa in herba collapsum est. Nam & Meivartius ad Trivialem scholam rediit. Solum à Walaeo petiit & obtinuit Magistratus, quo Illustris scholae spem & faciem retineret, ut quandoque loco lectionum Graecarum & Philosophicarum, Theologicas locorum Communium persequeretur. Quae etiamnum; nominc Enchiridii Religionis Reformatae publice leguntur. Ita commoveri non solent prudentes calumniis, quas boni ab aemulis coguntur perpeti. Imo eos pluris solent aestimare, si in iis see prudenter gessisse inveniant.
Ea occasione, simul & quod Goesani, ab Hugone Grotio excitati, illustrem ⟨p. 628⟩Scholam nollent Middelburgensibus concedere, Middelburgense illustre Gymnasium ipsa in herba collapsum est. Nam & Meivartius ad Trivialem scholam rediit. Solum à Walaeo petiit & obtinuit Magistratus, quo Illustris scholae spem & faciem retineret, ut quandoque loco lectionum Graecarum & Philosophicarum, Theologicas locorum Communium persequeretur. Quae etiamnum; nominc Enchiridii Religionis Reformatae publice leguntur. Ita commoveri non solent prudentes calumniis, quas boni ab aemulis coguntur perpeti. Imo eos pluris solent aestimare, si in iis se prudenter gessisse inveniant.
Hanc spartam continuavit Walaeus, usque dumb in Academiam Leydensem traduceretur, & illi hora semidecima matutina, quandoque hora semiquarta pomeridiana vacavit: ejus autem institutione qui ad Academiam mittebantur, caeteris paratiores apparebant. Nec unquam Zelandi eruditiores ex Academia quam tum revertebantur: tantum est bene eruditionis initia posuisse, & ejus mature intellexisse fundamenta.
Hanc spartam continuavit Walaeus, usque dum in Academiam Leydensem traduceretur, & illi hora semidecima matutina, quandoque hora semiquarta pomeridiana vacavit: ejus autem institutione qui ad Academiam mittebantur, caeteris paratiores apparebant. Nec unquam Zelandi eruditiores ex Academia quam tum revertebantur: tantum est bene eruditionis initia posuisse, & ejus mature intellexisse fundamenta.