A26815:1552
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His sese strenue opponere Uytenbogardus ejusque socii, & voce, scriptis, molimine cum adversariis contendere, & ad Ministerium suae opinionis candidatos promovere. Impar tamen congressus apparebat, quod illi numero plures, populum sibi magis addictum haberent. Hi itaque verity ne superarentur, remonstrantiam ut vocant, unde deinde Remonstrantium illis nomen adhaesit, Hollandiae Ordinibus obtulere, petiveruntque in illorum tutelam suscipi: ad quam non tantum admissi sunt, sed prohibitum insuper omnibus, ne voce, ne scriptis de controversiis ad populum referrent: neve in Candidatorum examine controversis insisterent, aut illum dissentientem notarent censura. Quod vere erat partes statuere, cum Pastores Remonstrantes vix quadraginta essent, Contra-Remonstratium quingenti.
His sese strenue opponere Vytenbogardus ejusque socii, & voce, scriptis, molimine cum adversariis contendere, & ad Ministerium suae opinionis candidatos promovere. Impar tamen congressus apparebat, quod illi numero plures, populum sibi magis addictum haberent. Hi itaque veriti ne superarentur, remonstrantiam ut vocant, unde deinde Remonstrantium illis nomen adhaesit, Hollandiae Ordinibus obtulere, petiveruntque in illorum tutelam suscipi: ad quam non tantum admissi sunt, sed prohibitum insuper omnibus, ne voce, ne scriptis de controversiis ad populum referrent: neve in Candidatorum examine controversis insisterent, aut illum dissentientem notarent censura. Quod vere erat partes statuere, cum Pastores Remonstrantes vix quadraginta essent, Contra-Remonstratium quingenti.
Nondum tamen duraturi Remonstrantes videbantur, nisi in locum defunctorum novi continuo possent substitui, qui in Academia erant formandi: quare ad Professionem Theologicam in locum Arminii non Walaeus aliique, qui à viris doctis bonisque commendabantur, sed Uytenbogardus petebatur: qui cum Academiae se non parasset, id oneris admittere non ausus, per Curatores illarum tum partium, & Barneveldo sanguine nexi, id egit, ut Steinfurto Conradus Vorstius Leydam vocaretur. Qui Theologiae Professor Anno M D C. ab Academia Heydelbergensi convictus erat, Socino ejusque dogmatibus nimium favour, cujus & publica extabant monumenta.