A26815:1565
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Flagrabat enim continuo magis Hollandia internis dissidiis, & in unius aut utriusque partis perniciem praeparabatur. Opponebant see aperte sex Hollandiae civitates decretis de Pastorum vocatione, de tolerandis utrimque Religionis Controversiis. Tis quoque non obediebant Ecclesiastici, ne Remonstrantes quidem, praesertim iis quae consulto praecipue Utenbogardo, ab Hugone Grotio concepta, limits Ecclesiasticis ponebant. E quibus in tractandis Controversiis ⟨p. 629⟩non liceret iis evagari. Certe mirari subit, eos in libera Republica qui voces supprimere nunquam potuere, quae summam suam majestatem laederent: cos, inquam, voluisse Ecclesiasticorum populique sermones inhibere, à quibus s• lutem animae suae proximique dependere credebant. Quas leges ideo minus servabant Ecclesiastici, quod eas in suam perniciem editas arbitrarentur. Velle tamen Magistratus iis obediri, qui non parebant Pastores ministerii usu interdicere: ejicere è civitatibus quos pertinaciores inveniebant: qui illis nimium favebant cives in exilium relegare. Et quamvis illi à justitiae Praesidibus restituerentur in integrum, qui eam non correctionem sed factionem judicabant; Magistratus tamen in civitatem suam denuo eos non admittere. Unde utrinque vehementer exacerbati animi. Et Magistratus tandem, civibus suis non fidens, milites legit.
Flagrabat enim continuo magis Hollandia internis dissidiis, & in unius aut utriusque partis perniciem praeparabatur. Opponebant se aperte sex Hollandiae civitates decretis de Pastorum vocatione, de tolerandis utrimque Religionis Controversiis. Tis quoque non obediebant Ecclesiastici, ne Remonstrantes quidem, praesertim iis quae consulto praecipue Vtenbogardo, ab Hugone Grotio concepta, limites Ecclesiasticis ponebant. E quibus in tractandis Controversiis ⟨p. 629⟩non liceret iis evagari. Certe mirari subit, eos in libera Republica qui voces supprimere nunquam potuere, quae summam suam majestatem laederent: cos, inquam, voluisse Ecclesiasticorum populique sermones inhibere, à quibus s• lutem animae suae proximique dependere credebant. Quas leges ideo minus servabant Ecclesiastici, quod eas in suam perniciem editas arbitrarentur. Velle tamen Magistratus iis obediri, qui non parebant Pastores ministerii usu interdicere: ejicere è civitatibus quos pertinaciores inveniebant: qui illis nimium favebant cives in exilium relegare. Et quamvis illi à justitiae Praesidibus restituerentur in integrum, qui eam non correctionem sed factionem judicabant; Magistratus tamen in civitatem suam denuo eos non admittere. Unde utrinque vehementer exacerbati animi. Et Magistratus tandem, civibus suis non fidens, milites legit.