A26815:1563
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nequicquam tamen de Ministerii munere interea neglexit. Ita tempus hominibene disponenti potest sufficere. Sed ex mandato petitioneque Ecclesiarum Zelandiae, & instigation praecipuorum Hollandiae ministrorum, Scriptum Uytenbogardo opposuit, quo ostendit Authoritatem quam Ecclesiae Belgicae Magistratui largiuntur, & eam S. Scripturae, consuetudinique Ecclesiae primitivae consentire. Eo libro eruditionis ubivis famam acquisivit Walaeus, meruit gratiam Ecclesiae, quod eam à Remonstrantium calumnia quasi Magistratui immorigeram, liberasset. Meruit gratiam plerorumque Politicorum, quod collegis quibusdam suis praetextum ademisset, quo solebant Ecclesias promere. Ipse Uytenbogardus, non potuit de eo scripto nisi ut erudito & modesto loqui, viderique voluit statim satisfacturus: quam ob causam rescribendi veniam ab Ordinum Deputatis petiit. Et quamvis obtinuerit statim, nunquam tamen respondit: nisi quod quadraginta & pluribus annis postea, septennio post Walaei obitum, videri voluerit etiamdum respondisse, edito libro in quo multis praeloquiis, variis ambagibus, magno apparatu, nihil aliud tandem quam inermem & nudam negationem opposuit: ut parturiisse mons, sed murem hic tantum edidisse, queat videri.
Nequicquam tamen de Ministerii munere interea neglexit. Ita tempus hominibene disponenti potest sufficere. Sed ex mandato petitioneque Ecclesiarum Zelandiae, & instigatione praecipuorum Hollandiae ministrorum, Scriptum Vytenbogardo opposuit, quo ostendit Authoritatem quam Ecclesiae Belgicae Magistratui largiuntur, & eam S. Scripturae, consuetudinique Ecclesiae primitivae consentire. Eo libro eruditionis ubivis famam acquisivit Walaeus, meruit gratiam Ecclesiae, quod eam à Remonstrantium calumnia quasi Magistratui immorigeram, liberasset. Meruit gratiam plerorumque Politicorum, quod collegis quibusdam suis praetextum ademisset, quo solebant Ecclesias promere. Ipse Vytenbogardus, non potuit de eo scripto nisi ut erudito & modesto loqui, viderique voluit statim satisfacturus: quam ob causam rescribendi veniam ab Ordinum Deputatis petiit. Et quamvis obtinuerit statim, nunquam tamen respondit: nisi quod quadraginta & pluribus annis postea, septennio post Walaei obitum, videri voluerit etiamdum respondisse, edito libro in quo multis praeloquiis, variis ambagibus, magno apparatu, nihil aliud tandem quam inermem & nudam negationem opposuit: ut parturiisse mons, sed murem hic tantum edidisse, queat videri.