A26815:1566
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ea nuliibi magis in conspicuo, nullibi fervidius, quam Hagae Comitum acta fuere. Uytenbogardus, qui alibi suos ad extrema instigabat, hic ubi rerum in Ecclesia potiebatur, volebat moderatus videri, & mitigando sua, a • concedendo Contra-Remonstr. hoc quod possidebat integrum tenere. Sed cum apparcret sagacibus ita falli Pastores, populum seduci: animatus H • cus Rosaeus, vir eloquens & magni animi, populo detegere fucum incepit, & quod sub melle latebat venenum indicare. Quam ob causam Magistratus exercere illi ministerii functions prohibuit; detecto tamen errore noluit populus Uytenbogardum audire, & maluit in vicino pago Rijsvici conciones frequentare. Id impedire Magistratus conatus est. Contra Populus urgere […] aut Henricus Rosaeus aut alius Concionator religionis Reformatae, pro qua tot sumptus suppoditati, tot bella gesta essent, illi concederetur. His sese objicere Uytenbogardus, exuere simulatum moderamen, & omni molimine id agere ne quod peterent possent obtinere.
Sed ea nuliibi magis in conspicuo, nullibi fervidius, quam Hagae Comitum acta fuere. Vytenbogardus, qui alibi suos ad extrema instigabat, hic ubi rerum in Ecclesia potiebatur, volebat moderatus videri, & mitigando sua, a • concedendo Contra-Remonstr. hoc quod possidebat integrum tenere. Sed cum apparcret sagacibus ita falli Pastores, populum seduci: animatus H • cus Rosaeus, vir eloquens & magni animi, populo detegere fucum incepit, & quod sub melle latebat venenum indicare. Quam ob causam Magistratus exercere illi ministerii functiones prohibuit; detecto tamen errore noluit populus Vytenbogardum audire, & maluit in vicino pago Rijsvici conciones frequentare. Id impedire Magistratus conatus est. Contra Populus urgere 〈…〉 aut Henricus Rosaeus aut alius Concionator religionis Reformatae, pro qua tot sumptus suppoditati, tot bella gesta essent, illi concederetur. His sese objicere Vytenbogardus, exuere simulatum moderamen, & omni molimine id agere ne quod peterent possent obtinere.