A26815:1570
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hoc dedecus reparaturi Remonstrantes, ad novum colloquium Walaeum vocavere, in quo Jurisconsultus facundus & acutus, la Hay in adjutorem erat adjungendus. Ipsum autem colloquium, assumptis utrinque duobus Senioribus in testes, in privatis aedibus erat instituendum. Nec hoc quoque detrectavit Walaeus. Ubi conventum esset, Jurisconsultus de Praedestinatione sua contentiose proponere, Walaeus sedate cordateque respondere, & constantia responsique soliditate domare ferocientem. Cum autem praecedentis collationis fama excitati, aliquot centeni utriusque partis in illas aedes confluerent, Remonstrantes verity similem praecedenti colloquy exitum, conferre ulterius non voluere, dictitantes privatum hoc colloquium, non in tanta auditorum corona esse debuisse.
Hoc dedecus reparaturi Remonstrantes, ad novum colloquium Walaeum vocavere, in quo Jurisconsultus facundus & acutus, la Haye in adjutorem erat adjungendus. Ipsum autem colloquium, assumptis utrinque duobus Senioribus in testes, in privatis aedibus erat instituendum. Nec hoc quoque detrectavit Walaeus. Ubi conventum esset, Jurisconsultus de Praedestinatione sua contentiose proponere, Walaeus sedate cordateque respondere, & constantia responsique soliditate domare ferocientem. Cum autem praecedentis collationis fama excitati, aliquot centeni utriusque partis in illas aedes confluerent, Remonstrantes veriti similem praecedenti colloquii exitum, conferre ulterius non voluere, dictitantes privatum hoc colloquium, non in tanta auditorum corona esse debuisse.
Sed eo non contentus Walaeus, ipsum Uytenbogardum frequentissime ad conferendum invitavit, praesertim per Serenissimam Principem Aloysiam Coliniam, Guilielmi Auriaci viduam, quod per eam Uytenbogardus Rosaeum ad publicum quasi certamen antea provocasset: verum ab ea collatione semper se Uytenbogardus excusavit. Ita quoque vigere incepit Hagae Contra-Remonstrantium opinio, & denuo quasi reflorescere. Nunquam melius disputatur; quam quando aequanimitate & judicio controversiae expenduntur. Et veritasipsa, diffractis aliquoties errorum nubibus, facile lumen suum denuo spargit.
Sed eo non contentus Walaeus, ipsum Vytenbogardum frequentissime ad conferendum invitavit, praesertim per Serenissimam Principem Aloysiam Coliniam, Guilielmi Auriaci viduam, quod per eam Vytenbogardus Rosaeum ad publicum quasi certamen antea provocasset: verum ab ea collatione semper se Vytenbogardus excusavit. Ita quoque vigere incepit Hagae Contra-Remonstrantium opinio, & denuo quasi reflorescere. Nunquam melius disputatur; quam quando aequanimitate & judicio controversiae expenduntur. Et veritasipsa, diffractis aliquoties errorum nubibus, facile lumen suum denuo spargit.