A26815:1571
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed eo non contentus Walaeus, ipsum Uytenbogardum frequentissime ad conferendum invitavit, praesertim per Serenissimam Principem Aloysiam Coliniam, Guilielmi Auriaci viduam, quod per eam Uytenbogardus Rosaeum ad publicum quasi certamen antea provocasset: verum ab ea collatione semper se Uytenbogardus excusavit. Ita quoque vigere incepit Hagae Contra-Remonstrantium opinio, & denuo quasi reflorescere. Nunquam melius disputatur; quam quando aequanimitate & judicio controversiae expenduntur. Et veritasipsa, diffractis aliquoties errorum nubibus, facile lumen suum denuo spargit.
Sed eo non contentus Walaeus, ipsum Vytenbogardum frequentissime ad conferendum invitavit, praesertim per Serenissimam Principem Aloysiam Coliniam, Guilielmi Auriaci viduam, quod per eam Vytenbogardus Rosaeum ad publicum quasi certamen antea provocasset: verum ab ea collatione semper se Vytenbogardus excusavit. Ita quoque vigere incepit Hagae Contra-Remonstrantium opinio, & denuo quasi reflorescere. Nunquam melius disputatur; quam quando aequanimitate & judicio controversiae expenduntur. Et veritasipsa, diffractis aliquoties errorum nubibus, facile lumen suum denuo spargit.
Contra-Remonstrantium causam prae caeteris Pastoribus in Hollandia agebant Johannes Becius Dordracenus, Henricus vander Linden Delphensis, Festus Hommius Leydensis, & Amstelodamenses Petrus Plancius, Jacobus Triglandius: viri eruditi, prudentes, animosi, quique animum populi possidebant. Hi raro antea aliquid majoris momenti inconsulto Walaeo: nunc pleraque ex ejus consilio exequebantur. Magistratus Amstelodamensis, caput eorum qui Contra-Remonstrantes tutabantur, indesinenter cum Walaeo per Deputatos conferebant. Et ubi quid majoris negotii obveniret, quod in se nollent Deputati recipere, obnixe rogabant Walaeum ut Synedrio suo Ecclesiastico, Consulari suo collegio, praesens consilium mentemque suam vellet exponere. Mauritius Princeps Auriacus, de quo non vane dictum fuit: quando equo inside • ⟨p. 631⟩omnes illius consiliarios illi assedisse, intimum tamen Consiliarium Walaeum habuit, in iis omnibus quae aut religionem aut hoc dissidium spectarent. Adeo ut nulla dies transiret, qua non ejus exquireret consilium, frequenter integras noctes deliberando cum illo consumeret, quo paratus esse ad concludendum posset in iis quae de die erant exequenda. Ab eo tempore continuo Walaeus interioris fuit admissionis. Nimirum Walaeus etiamsi prudentissimus nunquam simulabat, & omnia illius consilia à vafritie à calliditate prorsus erant aliena. Mauritius animo erat vere Heroico, & quae moliebatur intendebatque aperte solebat profiteri.