A26815:1584
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hora quinta vespertina Hagam delati, Schotus Deputatos Ordinum & congregatos Judices adit, indicatque Walaeum advenisse, ac postulare jam dicta sibi concedi. Quare Advocati Fisci ad Barneveldum mittuntur, annuntiantque eum sequenti die judicandum, & mortis subiturum supplicium. Schotus vero ad Walaeum redit, & refert ea quae petierat illi concesta. Hogerbetium enim Grotiumque licet condemnati non morituros, sed perpetuo carceri addicendos: Advocatos Fisci Barneveldo mortem annunciasse: urgere Foederatos Ordines, urgere Delegatos Judices ut Barneveldum quam primum accedat, ac ab eo Walaeus sub horam sextam ad Barneveldi usque carcerem deducitur.
Barneveldi cubiculum ingressus Walaeus, non ingratum enim erit illius extrema ⟨p. 634⟩audire, quae Walaei ore habeo & ejus manu invenio fuisse annotata, invenit perturbatum vehementer Barneveldum, ac ad uxorem liberosque litteras conscribentem illius nuntii indices: eum salutavit Walaeus ac dixit, dolere se cum tam tristi tempore debere accedere. Respondit commotus Barneveldus, se verbi divini Ministro non indigere, se senem & Christianum esse, & scire quomodo see jam debeat gerere, occupatum esse in disponendis rebus domesticis. Regessit Walaeus, ea se credere; sed etiam veterano Christi militi in extremis excitandam illam cognitionem esse, applicanda monita, solatia. Nolle tamen illi impedimento esse in componendis rebus familiae, tamdiu expectaturum: ac in remotiori sedili consedit.
Barneveldi cubiculum ingressus Walaeus, non ingratum enim erit illius extrema ⟨p. 634⟩audire, quae Walaei ore habeo & ejus manu invenio fuisse annotata, invenit perturbatum vehementer Barneveldum, ac ad uxorem liberosque litteras conscribentem illius nuntii indices: eum salutavit Walaeus ac dixit, dolere se cum tam tristi tempore debere accedere. Respondit commotus Barneveldus, se verbi divini Ministro non indigere, se senem & Christianum esse, & scire quomodo se jam debeat gerere, occupatum esse in disponendis rebus domesticis. Regessit Walaeus, ea se credere; sed etiam veterano Christi militi in extremis excitandam illam cognitionem esse, applicanda monita, solatia. Nolle tamen illi impedimento esse in componendis rebus familiae, tamdiu expectaturum: ac in remotiori sedili consedit.