A26815:1585
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Barneveldi cubiculum ingressus Walaeus, non ingratum enim erit illius extrema ⟨p. 634⟩audire, quae Walaei ore habeo & ejus manu invenio fuisse annotata, invenit perturbatum vehementer Barneveldum, ac ad uxorem liberosque litteras conscribentem illius nuntii indices: eum salutavit Walaeus ac dixit, dolere se cum tam tristi tempore debere accedere. Respondit commotus Barneveldus, se verbi divini Ministro non indigere, se senem & Christianum esse, & scire quomodo see jam debeat gerere, occupatum esse in disponendis rebus domesticis. Regessit Walaeus, ea se credere; sed etiam veterano Christi militi in extremis excitandam illam cognitionem esse, applicanda monita, solatia. Nolle tamen illi impedimento esse in componendis rebus familiae, tamdiu expectaturum: ac in remotiori sedili consedit.
Barneveldi cubiculum ingressus Walaeus, non ingratum enim erit illius extrema ⟨p. 634⟩audire, quae Walaei ore habeo & ejus manu invenio fuisse annotata, invenit perturbatum vehementer Barneveldum, ac ad uxorem liberosque litteras conscribentem illius nuntii indices: eum salutavit Walaeus ac dixit, dolere se cum tam tristi tempore debere accedere. Respondit commotus Barneveldus, se verbi divini Ministro non indigere, se senem & Christianum esse, & scire quomodo se jam debeat gerere, occupatum esse in disponendis rebus domesticis. Regessit Walaeus, ea se credere; sed etiam veterano Christi militi in extremis excitandam illam cognitionem esse, applicanda monita, solatia. Nolle tamen illi impedimento esse in componendis rebus familiae, tamdiu expectaturum: ac in remotiori sedili consedit.
Perscriptis literis & ad uxorem delatis, Barneveldus primus Walaeum allocutus est. Rogavit quis esset: & responsum accepit see Antonium Walaeum esse, ex Synodo Dordracena venisse, ac rogatum esse ut extremis his vitae horis illi adsisteret, paratum se esse quae posset adferre, modo commodas illi vellet aures praebere. Ad ea Barneveldus se excusare, quod quem bene de nomine, de facie non novisset: quaerere quid in Synodo Dordracena esset actum. Ad ea Walaeus: condemnatam Remonstrantium doctrinam esse tam ab exteris, quam ab indigenis, constitutos Canons in quos omnes plene consentirent. Id non mirari Barneveldus de indigenis, cum à Contra-Remonstrantibus submissi essent, praeter expectationem ejus id de exteris evenisse. Et inquisivit, quomodo ergo loca quaedam S. Scripturae exponerent, quae favere Remonstrantibus videbantur: quae cum explicasset Walaeus & utrimque ventilata satis videbantur, insinuavit Walaeus tempus esse ut de propria potius salute dispiceret, peccata sua confiteretur, & eorum à Deo veniam peteret.