A26815:1572
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Contra-Remonstrantium causam prae caeteris Pastoribus in Hollandia agebant Johannes Becius Dordracenus, Henricus vander Linden Delphensis, Festus Hommius Leydensis, & Amstelodamenses Petrus Plancius, Jacobus Triglandius: viri eruditi, prudentes, animosi, quique animum populi possidebant. Hi raro antea aliquid majoris momenti inconsulto Walaeo: nunc pleraque ex ejus consilio exequebantur. Magistratus Amstelodamensis, caput eorum qui Contra-Remonstrantes tutabantur, indesinenter cum Walaeo per Deputatos conferebant. Et ubi quid majoris negotii obveniret, quod in se nollent Deputati recipere, obnixe rogabant Walaeum ut Synedrio suo Ecclesiastico, Consulari suo collegio, praesens consilium mentemque suam vellet exponere. Mauritius Princeps Auriacus, de quo non vane dictum fuit: quando equo inside • ⟨p. 631⟩omnes illius consiliarios illi assedisse, intimum tamen Consiliarium Walaeum habuit, in iis omnibus quae aut religionem aut hoc dissidium spectarent. Adeo ut nulla dies transiret, qua non ejus exquireret consilium, frequenter integras noctes deliberando cum illo consumeret, quo paratus esse ad concludendum posset in iis quae de die erant exequenda. Ab eo tempore continuo Walaeus interioris fuit admissionis. Nimirum Walaeus etiamsi prudentissimus nunquam simulabat, & omnia illius consilia à vafritie à calliditate prorsus erant aliena. Mauritius animo erat vere Heroico, & quae moliebatur intendebatque aperte solebat profiteri.
Ob quem candorem ne Remonstrantibus quidem Walaeus invisus erat: simul & quod scirent Walaei consilia eo tendere, ut stabilirentur quidem Contra-Remonstrantes; Remonstrantes tamen penitus ne perderentur: quod putaret multos redituros ad saniorem mentem, si illis occasio secundae sedataeque cogitationis concederetur: & minus de vindicta cogitaturos, quibus vivere & aliquo modo been liceret. Quare eandem familiaritatem cum Grotio aliisque contrariae partis quam unquam coluit, avulsissetque eos à Barneveldi parte; nisi, ut ipsi loquebantur, vis humana major obstitisset.
Ob quem candorem ne Remonstrantibus quidem Walaeus invisus erat: simul & quod scirent Walaei consilia eo tendere, ut stabilirentur quidem Contra-Remonstrantes; Remonstrantes tamen penitus ne perderentur: quod putaret multos redituros ad saniorem mentem, si illis occasio secundae sedataeque cogitationis concederetur: & minus de vindicta cogitaturos, quibus vivere & aliquo modo bene liceret. Quare eandem familiaritatem cum Grotio aliisque contrariae partis quam unquam coluit, avulsissetque eos à Barneveldi parte; nisi, ut ipsi loquebantur, vis humana major obstitisset.