A26815:1587
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De peccatis illibenter audire Barneveldus, quasi eorum confessione, confiteretur quoque, se suo merito supplicium capitis subiturum. Oggerere se examinatum, sed ab inimicis esse, multa eos in deteriorem partem accepisse: quaedam quoque quae Caronio Legato Anglico scripsisset, ut amico intimo, ad peccatum tracta: quaecunque gessisset, iis libertatem & privilegia Hollandiae voluisse tutari: supplicium jam praemium futurum, pro quadraginta trium annorum indefessis curis, exantlatis laboribus. Quae cum non sine gemitu & lachrymulis efferret, illachrymavit quoque Walaeus. Quis enim non misereatur sortis humanae, qua paulo ante rerum domini, mox viliores fucis fiunt, & probrose à carnifice mactantur. Has Walaei lachrymas cum animadvertisset Barneveldus, Et tu quoque, inquit, Walaee meo inforiunio commoveris; ac ab eo tempore see illi plene ut amico dedit. Walaeus vero respondit se actorum non eam notitiam habere qua de singulis ferre judicium posset, neque se eam in rem eo venisse: unum see scire, Delegatos Judices novisse, latae hujus sententiae aliquando illis rationem coram Dei throno reddendam esse. Assentiebatur illi Barneveldus, sed opponebat eos non secundum receptas leges praecedentis aevi sed praesentis judicavisse. Ursit tamen Walaeus, Deum iis qui sibi innocentes viderentur non condonare peccata: quare saltem cum Propheta Davide, peccatorum occultorum à Deo veniam peteret. Id pollicitus est Barneveldus, & se jam incepisse. Quaesivit porro Walaeus, quam spem ergo veniae haberet, & quomodo crederet se apud Deam salvandum esse. Ad ea Barneveldus: salvandos qui crederent in Christum, quique fidem suam bonis operibus exornarent. ⟨p. 635⟩Id verum dicere Walaeus, sed requiri insuper, ut crederet eam fidem, ca bona opera non à se habere, nec meliore usu liberi arbitrii acquisivisse; sed à Deo in solidum ex mera gratia, juxta decretum suum ab aeterno, accepisse. Respondit Barneveldus, id see credere, eam Doctrinam see juvenem didicisse Heidelbergae, ac in ease perpetuo perstitisse. Intulit Walaeus, cum itaque non partium Remonstrantium sed Contra-Remonstrantium fuisse. Id fateri Barneveldus, solummodo see difficultatem aliquam in Predestination absolute condemnante invenisse. Ei difficultati Walaeus satisfieri potuisse, cum damnandi non praestarent, quae naturae viribus potuissent; & eos scopulos non ursisse tantum non Contra-Remonstrantes, sed & studiose praecavisse:
De peccatis illibenter audire Barneveldus, quasi eorum confessione, confiteretur quoque, se suo merito supplicium capitis subiturum. Oggerere se examinatum, sed ab inimicis esse, multa eos in deteriorem partem accepisse: quaedam quoque quae Caronio Legato Anglico scripsisset, ut amico intimo, ad peccatum tracta: quaecunque gessisset, iis libertatem & privilegia Hollandiae voluisse tutari: supplicium jam praemium futurum, pro quadraginta trium annorum indefessis curis, exantlatis laboribus. Quae cum non sine gemitu & lachrymulis efferret, illachrymavit quoque Walaeus. Quis enim non misereatur sortis humanae, qua paulo ante rerum domini, mox viliores fucis fiunt, & probrose à carnifice mactantur. Has Walaei lachrymas cum animadvertisset Barneveldus, Et tu quoque, inquit, Walaee meo inforiunio commoveris; ac ab eo tempore se illi plene ut amico dedit. Walaeus vero respondit se actorum non eam notitiam habere qua de singulis ferre judicium posset, neque se eam in rem eo venisse: unum se scire, Delegatos Judices novisse, latae hujus sententiae aliquando illis rationem coram Dei throno reddendam esse. Assentiebatur illi Barneveldus, sed opponebat eos non secundum receptas leges praecedentis aevi sed praesentis judicavisse. Ursit tamen Walaeus, Deum iis qui sibi innocentes viderentur non condonare peccata: quare saltem cum Propheta Davide, peccatorum occultorum à Deo veniam peteret. Id pollicitus est Barneveldus, & se jam incepisse. Quaesivit porro Walaeus, quam spem ergo veniae haberet, & quomodo crederet se apud Deam salvandum esse. Ad ea Barneveldus: salvandos qui crederent in Christum, quique fidem suam bonis operibus exornarent.