A26815:1574
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Per hos omnes Walaeus una è praecipuis causis fuit quare harum controversiarum decisio ad synodum Nationalem delata, & omnia ad eam convocandam praeparata directaque fuerint. Quae omnia cum peregisset obtinuissetque Walaeus Haga discessum paravit. Conabatur quidem abitum impedire Princeps Auriacus, & eum in Concionatorem suum Aulicum elegit; sed id non erat nisi ejus discessum promovere. Ab eo munere Walaeus abhorrebat, in quo minus quam alibi proficias: cum hodie nimium sibi soleant Principes indulgere, & si munus been continuoque exequaris, tandem non potest nisi offensam parare: cum etiam quae optimo animo peracta sunt, facile soleant ab Aulicis in deteriorem partem torqueri. Principis autem offensa nimium secum poenarum trahit.
Per hos omnes Walaeus una è praecipuis causis fuit quare harum controversiarum decisio ad synodum Nationalem delata, & omnia ad eam convocandam praeparata directaque fuerint. Quae omnia cum peregisset obtinuissetque Walaeus Haga discessum paravit. Conabatur quidem abitum impedire Princeps Auriacus, & eum in Concionatorem suum Aulicum elegit; sed id non erat nisi ejus discessum promovere. Ab eo munere Walaeus abhorrebat, in quo minus quam alibi proficias: cum hodie nimium sibi soleant Principes indulgere, & si munus bene continuoque exequaris, tandem non potest nisi offensam parare: cum etiam quae optimo animo peracta sunt, facile soleant ab Aulicis in deteriorem partem torqueri. Principis autem offensa nimium secum poenarum trahit.
Middelburgi Anno MDcxviii. redux Walaeus, animadvertit demum quantum amaretur: ita populus illi obvius, ita Collegae▪ ita Politici ad salutandum admissi affectum suum expressere. Nunquam ut decet bona nostra aestimamus, nisi quando in periculo sumus aut fuimus ea amittendi.
Controversiae Remonstrantium & Contra-Remonstratium jam intra Hollandiae limites non concludebantur, extendebant see in vicinum Ultrajectum. Transisulaniam, Geldriam, imo Sedanum usque: ubi Di Tilenus, vir variae & elegantis eruditionis, qui tamen parum in intima disciplinarum pere traret, & libenter omnibus etiam domesticis suis adversaretur, pedetentim incepit Remonstrantium doctrinam instillare; & Auratum verbi divini Mintstrum, meliorem illo sed indoctiorem, traxerat in suas parts: quare detectus à Ramboursio Concionatore Aulico, partim sponte partim à Duce Bouillon naeo coactus, Theologiae Professionem deseruit. Hic lecus ut suppleretur, ut id quod destructum erat aedificaretur, iterum Walaeus Middelburgo vocatur: & ut obtineri posset omnes adhibentur Machie, quae cum possent loco movere. Pararius erat Franciscus Arssenius, vir à legationibus clarissimus, Walaeo amicus, cui majorem erudition, ingenio, judicio, rerum […] as illius non habuit. Conditiones erant amplae & […] quam […] Profess