A26815:1589
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His sermonibus tem, us usque in coenam transivit, quam ubi paratam esse annuntiabatur, ad eam Barneveldus Walaeum invitavit: voluit ab eo preces dici, cibum illi praebuit, adhibuit & plane quasi in propria domo excepit, quod non potuit nisi à composita meant pr • i, & animo qui sui potens esset. Ipse vero comedit plusculum, ut solent illi qui distrahuntur cogitationibus, non tamen opprimuntur. Noluit autem vinum bibere, ne mens cogitationibus agitata, turbaretur.
His sermonibus tem, us usque in coenam transivit, quam ubi paratam esse annuntiabatur, ad eam Barneveldus Walaeum invitavit: voluit ab eo preces dici, cibum illi praebuit, adhibuit & plane quasi in propria domo excepit, quod non potuit nisi à composita mente pr • i, & animo qui sui potens esset. Ipse vero comedit plusculum, ut solent illi qui distrahuntur cogitationibus, non tamen opprimuntur. Noluit autem vinum bibere, ne mens cogitationibus agitata, turbaretur.
Peracta coena rogavit Walaeum, ut pro eo Auriacum Principem vellet adire, petiturus I. ut condonaret illi quod potuisset in eum peccavisse. II. ut favore prosequeretur liberos suos, matrimonio connexos procerum pry • tibus, perpetuo religioni Reformatae addictis. Ad ea Walaeus: an non melius foret, eum sine conditione condonationem rogare; & an ea quoque eo usque se extenderet, ut inhiberi lata sententia possit. Subticens aliquamdiu Barneveldus, respondit eo usque se non extendere: & rogavit, ut praedixisset illi, ita vellet Principi proponere. Haec sub horam decimam detulit Auriaco Principi Walaeus: qui Responsum dedit, see dudum Barneveldum benevolentia prosecutum fuisse; verum cum ab aliquo tempore, aliam regiminis formam conatus fuisset introducere, quae Ecclesiam & Rempublicam perdidisset, ei see debuisse opponere. Condonare autem se libenter ea quae contra illum commisisset, potuisse tamen id sine conditione rogare, cum distraxisset militem à juramento quod illi ut Imperatori debebatur: conatus esset impedire, ne Ultrajectum Gubernaminis sui sedem ingrederetur: calumniatum esse cum supremam potestatem faederati Belgii appetere; ejus tamen prudentiae committere, aut cellar ea, aut aperire, see tantum viri salutem desiderare: petiisse quoque à Judicibus, ne quod in eum peccasset id illi in crimen imputaretur, liberis vero