A26815:1602
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Decimo nono Septembris Walaeus cum tota familia Middelburgo Leydam commigravit. Ubi honorifice & publico convivio à Magistratu, gratulabunde ab Academia, suavissime à veteribus amicis exceptus est.
Leydae statim illi à Senatu Academico collatus est Titulus Theologiae Doctoris, nullo praevio examine, ut solet illis qui eximia publicaque eruditionis suae dederunt documenta.
Ipse vero vigesimo primo Octobris Professionem suam auspicaturus, Orationem de Studii Theologici recta institutione habuit. Quae magna frequentia, omnium applausu excepta; mox tamen Walaeo displicuit: quod animadverteret, multa egregie concipi, quae in usum duci nequeunt; in multis à Discipulis peccari, quae cogitando non possumus assequi.
Cum Walaeo quoque accessit Antonius Thysius, & paulo post è Galliis Andreas Rivetus Facultatem Theologicam condecoraturi. Et certe singuli insignem nominis claritudinem paraverunt, omnes facultatem reddiderunt long celebriorem. Quisque tamen, ut assolet, prae caeteris quibusdam animi dotibus eminuit. Memoria praepollebat Thysius, ingenio Walaeus & Rivetus, qui & judicio ad concludendum excelluere; sed dexteritate ad exequendum Polyander. In agendo fervidus erat Thysius, vigore plenus Walaeus, quo remissior Rivetus, sed sedatus erat Polyander. In exprimendis animi conceptibus elegans Polyander, voce tamen & eloquio Rivetus & Walaeus praecellebant. In Philosophicis exercitatus magic Walaeus. In linguis Thysius, Hebraea praescitim, nam & Graecae peritior Walaeus. In Theologia diffusam magis eruditionem habebant Thysius & Rivetus, solidam Walaeus & Polyander. Peritior in Historia Ecclesiastica Thysius, in Lectione Patrum Rivetus, in Theologia Scholastica Walaeus. Versatior in controversiis Socinianorum, Anabaptistarum & Remonstrantium Walaeus, Pontificiorum Rivetus, Praelegebat Thysius diffuse, Rivetus plene; solid & breviter Walaeus; ad praxin accommodate Polyander. Quodque his majus aestimo, ea singuli aequanimitate