A26815:1590
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Peracta coena rogavit Walaeum, ut pro eo Auriacum Principem vellet adire, petiturus I. ut condonaret illi quod potuisset in eum peccavisse. II. ut favore prosequeretur liberos suos, matrimonio connexos procerum pry • tibus, perpetuo religioni Reformatae addictis. Ad ea Walaeus: an non melius foret, eum sine conditione condonationem rogare; & an ea quoque eo usque se extenderet, ut inhiberi lata sententia possit. Subticens aliquamdiu Barneveldus, respondit eo usque se non extendere: & rogavit, ut praedixisset illi, ita vellet Principi proponere. Haec sub horam decimam detulit Auriaco Principi Walaeus: qui Responsum dedit, see dudum Barneveldum benevolentia prosecutum fuisse; verum cum ab aliquo tempore, aliam regiminis formam conatus fuisset introducere, quae Ecclesiam & Rempublicam perdidisset, ei see debuisse opponere. Condonare autem se libenter ea quae contra illum commisisset, potuisse tamen id sine conditione rogare, cum distraxisset militem à juramento quod illi ut Imperatori debebatur: conatus esset impedire, ne Ultrajectum Gubernaminis sui sedem ingrederetur: calumniatum esse cum supremam potestatem faederati Belgii appetere; ejus tamen prudentiae committere, aut cellar ea, aut aperire, see tantum viri salutem desiderare: petiisse quoque à Judicibus, ne quod in eum peccasset id illi in crimen imputaretur, liberis vero ⟨p. 636⟩ejus fauturum, quamdiu been facerent. Quaesivit insuper, an non de inhibendo supplicio loqueretur. Quae omnia cum relata Barneveldo essent, dixit se pro liberis suis nihil amplius desiderare: quod inhibitionem supplicii spectaret, aberrare Principem. Argumenta sua de supremae potestatis ambitu antea dictavisse alias se ita amavisse semper Principem, ut si in manu sua fuisset Suprema Belgii potestas, & potuisset id fieri ex ordine, eam •e illi fuisse daturum. Fateri tamen, se contra eum nonnihil exacerbatum fuisse, quando Hagae Contra-Remonstrantium separatorum templum ingrederetur. Qúae circa milites, quae Ultrajecti acta essent, ea se agenda putavisse quo seditio praecaveretur.
Peracta coena rogavit Walaeum, ut pro eo Auriacum Principem vellet adire, petiturus I. ut condonaret illi quod potuisset in eum peccavisse. II. ut favore prosequeretur liberos suos, matrimonio connexos procerum pri • tibus, perpetuo religioni Reformatae addictis. Ad ea Walaeus: an non melius foret, eum sine conditione condonationem rogare; & an ea quoque eo usque se extenderet, ut inhiberi lata sententia possit. Subticens aliquamdiu Barneveldus, respondit eo usque se non extendere: & rogavit, ut praedixisset illi, ita vellet Principi proponere. Haec sub horam decimam detulit Auriaco Principi Walaeus: qui Responsum dedit, se dudum Barneveldum benevolentia prosecutum fuisse; verum cum ab aliquo tempore, aliam regiminis formam conatus fuisset introducere, quae Ecclesiam & Rempublicam perdidisset, ei se debuisse opponere. Condonare autem se libenter ea quae contra illum commisisset, potuisse tamen id sine conditione rogare, cum distraxisset militem à juramento quod illi ut Imperatori debebatur: conatus esset impedire, ne Ultrajectum Gubernaminis sui sedem ingrederetur: calumniatum esse cum supremam potestatem faederati Belgii appetere; ejus tamen prudentiae committere, aut celare ea, aut aperire, se tantum viri salutem desiderare: petiisse quoque à Judicibus, ne quod in eum peccasset id illi in crimen imputaretur, liberis vero