A26815:1591
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea dumb Auriacum Principem adiit Walaeus, Ecclesiae Hagiensis Pastores Lamotius & Beyerus, de more Ecclesiarum Hollandiae circa condemnatos, Barneveldum accessere: qui conjunctim iterum & peccatorum confessionem, & fiduciam in Christum urserunt: acceperuntque idem ferme, quod antea Walaeus responsum. Sed quaesivit ab omnibus Barneveldus meus ne Grotius quoque m•rietur, ut quoque Hogerbetius, juniores sunt, multum adhuc possent officii Reipublicae praestare? Rog vit vero Walaeum à Delegatis Judicibus peteret, famulo suo liceret usque ad ultimum vitae momentum illi adesse: quod Walaeus facile impetravit. Monuit pastores ne graves Remonstrantibus essent, quo q• i•ta est Respubl. posset.
Interea dum Auriacum Principem adiit Walaeus, Ecclesiae Hagiensis Pastores Lamotius & Beyerus, de more Ecclesiarum Hollandiae circa condemnatos, Barneveldum accessere: qui conjunctim iterum & peccatorum confessionem, & fiduciam in Christum urserunt: acceperuntque idem ferme, quod antea Walaeus responsum. Sed quaesivit ab omnibus Barneveldus meus ne Grotius quoque m•rietur, ut quoque Hogerbetius, juniores sunt, multum adhuc possent officii Reipublicae praestare? Rog vit vero Walaeum à Delegatis Judicibus peteret, famulo suo liceret usque ad ultimum vitae momentum illi adesse: quod Walaeus facile impetravit. Monuit pastores ne graves Remonstrantibus essent, quo q• i•ta est Respubl. posset.
Sed cum his sermonibus, mentis agitation, commotion corporis lassaretur, petiit sibi quietem concedi: & ut Pastores ipsi somnum caperent. Ast dixit Walaeus, injunctum illi esse tota nocte apud illum manere. Respondit Barneveldus, eo nequaquam opus esse. Itaque in vicino cubiculo somnum admisere. Interea Barneveldus quietem quaerere, sed eam non invenire: famulus ejus ea praelegere, quae prosolatio agonisantium Psalterio Belgico subjunguntur: ad quam lectionem, cum non satis attenta illi cogitatio esset, ipse in Psalterio suo Gallico legit. Quod cum Pastoribus annuntiaret unus trium custodum, qui Barneveldo additi dicebantur, ne spontanea morte supplicium praeveniret: Pastores Beyerum caeteris juniorem misere, qui & lectione Sacrae Scripturae, & inde ducta consolatione, quod reliquum erat noctis transegit. Circa matutinam quartam denuo Walaeus & Lamotius ad Barneveldum redivere, & Walaeus matutinas preces fudit, ac è colloquio animadverterunt facile, cum plane ad mortem compositum.