A26815:1578
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His sese aperte opposuit Barneveldus, per Nobiles & duodecim Civitates Hollandiae. Et omni molimine, etiam mittendo ad exteros Reges, Principes, synodi conventum conatus est impedire. Nutantes Ultrajectinos instigando, auxilium illis offerendo, Emendationem Magistratus, dimissionem militis prohibere. Unde à Foederatis Principi Auriaco injunctum adversantis partis capita in carcerem detrudere, Johannem ab Olden-Barnevelt, Rombertum Hogerbetium, Hugonem Grotium, Aegidium Ledenbergium. Dimittere reliquum ita in Hollandia collectum militem. Cribrare in illis Civitatibus Magistratum, & contumacibus meliores surrogare. Quae omnia sine ulla sanguinis effusion, sine ullo tumultu peracta sunt: ita eo Magistratui cives infensi inveniebantur. Ubi de omnium salute agitur, non raro adhibetur remedium, quod non ita ex ordine singulorum usurpari consuevit: quamvis & huic facto obtendebatur, quod & ipsi Hollandiae Ordines publico decreto autoritatem Principi Auriaco dedissent, dissidia ea quocumque posset modo componendi. Remotis contumacioribus reliquus Magistratus approbare ea quae acta erant, & in Synodum Nationalem Dordraci convocatam consentire.
His sese aperte opposuit Barneveldus, per Nobiles & duodecim Civitates Hollandiae. Et omni molimine, etiam mittendo ad exteros Reges, Principes, synodi conventum conatus est impedire. Nutantes Ultrajectinos instigando, auxilium illis offerendo, Emendationem Magistratus, dimissionem militis prohibere. Unde à Foederatis Principi Auriaco injunctum adversantis partis capita in carcerem detrudere, Johannem ab Olden-Barnevelt, Rombertum Hogerbetium, Hugonem Grotium, Aegidium Ledenbergium. Dimittere reliquum ita in Hollandia collectum militem. Cribrare in illis Civitatibus Magistratum, & contumacibus meliores surrogare. Quae omnia sine ulla sanguinis effusione, sine ullo tumultu peracta sunt: ita eo Magistratui cives infensi inveniebantur. Ubi de omnium salute agitur, non raro adhibetur remedium, quod non ita ex ordine singulorum usurpari consuevit: quamvis & huic facto obtendebatur, quod & ipsi Hollandiae Ordines publico decreto autoritatem Principi Auriaco dedissent, dissidia ea quocumque posset modo componendi. Remotis contumacioribus reliquus Magistratus approbare ea quae acta erant, & in Synodum Nationalem Dordraci convocatam consentire.