A26815:1599
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dumb Middelburgi haesit Walaeus, vix prospera valetudine usus est, semper Asthmate, saepe colico dolore & diarrhoe is vexatus, aliquando quoque febribus continuis; quibus debilitatus, emaciatus saepe elanguit, & aliquot annis intermittentem ⟨p. 636⟩habuit pulsum. Origo malorum erat ab haereditate materna, & quod in studiis nimius, ea statim à prandio adiret, vixque animo quietem, corpori refectionem largiretur. Sed ea multum lenivit uxor sana, & in inserviendo sedula.
Dum Middelburgi haesit Walaeus, vix prospera valetudine usus est, semper Asthmate, saepe colico dolore & diarrhoe is vexatus, aliquando quoque febribus continuis; quibus debilitatus, emaciatus saepe elanguit, & aliquot annis intermittentem ⟨p. 636⟩habuit pulsum. Origo malorum erat ab haereditate materna, & quod in studiis nimius, ea statim à prandio adiret, vixque animo quietem, corpori refectionem largiretur. Sed ea multum lenivit uxor sana, & in inserviendo sedula.
Liberos Middelburgi habuit Margaretam, Jacobam, Antonium primum, Catharinam Estherem, Antonium secundum & Susannam: quorum Jacoba & Antonius primus infants mortui, reliqui integris sensibus vegeto corpore superstites mansere. In solis liberis exultavit Walaei animus, & eam benedictionem in terris promissam aestimavit. Quid enim majus fieri ab homine potest quam liberes sa•os moratosque habere, secundae fortunae participes, adversae levamenta, morborum senectutisque sustentacula.
Liberos Middelburgi habuit Margaretam, Jacobam, Antonium primum, Catharinam Estherem, Antonium secundum & Susannam: quorum Jacoba & Antonius primus infantes mortui, reliqui integris sensibus vegeto corpore superstites mansere. In solis liberis exultavit Walaei animus, & eam benedictionem in terris promissam aestimavit. Quid enim majus fieri ab homine potest quam liberes sa•os moratosque habere, secundae fortunae participes, adversae levamenta, morborum senectutisque sustentacula.