A26815:1586
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Perscriptis literis & ad uxorem delatis, Barneveldus primus Walaeum allocutus est. Rogavit quis esset: & responsum accepit see Antonium Walaeum esse, ex Synodo Dordracena venisse, ac rogatum esse ut extremis his vitae horis illi adsisteret, paratum se esse quae posset adferre, modo commodas illi vellet aures praebere. Ad ea Barneveldus se excusare, quod quem bene de nomine, de facie non novisset: quaerere quid in Synodo Dordracena esset actum. Ad ea Walaeus: condemnatam Remonstrantium doctrinam esse tam ab exteris, quam ab indigenis, constitutos Canons in quos omnes plene consentirent. Id non mirari Barneveldus de indigenis, cum à Contra-Remonstrantibus submissi essent, praeter expectationem ejus id de exteris evenisse. Et inquisivit, quomodo ergo loca quaedam S. Scripturae exponerent, quae favere Remonstrantibus videbantur: quae cum explicasset Walaeus & utrimque ventilata satis videbantur, insinuavit Walaeus tempus esse ut de propria potius salute dispiceret, peccata sua confiteretur, & eorum à Deo veniam peteret.
Perscriptis literis & ad uxorem delatis, Barneveldus primus Walaeum allocutus est. Rogavit quis esset: & responsum accepit se Antonium Walaeum esse, ex Synodo Dordracena venisse, ac rogatum esse ut extremis his vitae horis illi adsisteret, paratum se esse quae posset adferre, modo commodas illi vellet aures praebere. Ad ea Barneveldus se excusare, quod quem bene de nomine, de facie non novisset: quaerere quid in Synodo Dordracena esset actum. Ad ea Walaeus: condemnatam Remonstrantium doctrinam esse tam ab exteris, quam ab indigenis, constitutos Canones in quos omnes plene consentirent. Id non mirari Barneveldus de indigenis, cum à Contra-Remonstrantibus submissi essent, praeter expectationem ejus id de exteris evenisse. Et inquisivit, quomodo ergo loca quaedam S. Scripturae exponerent, quae favere Remonstrantibus videbantur: quae cum explicasset Walaeus & utrimque ventilata satis videbantur, insinuavit Walaeus tempus esse ut de propria potius salute dispiceret, peccata sua confiteretur, & eorum à Deo veniam peteret.
De peccatis illibenter audire Barneveldus, quasi eorum confessione, confiteretur quoque, se suo merito supplicium capitis subiturum. Oggerere se examinatum, sed ab inimicis esse, multa eos in deteriorem partem accepisse: quaedam quoque quae Caronio Legato Anglico scripsisset, ut amico intimo, ad peccatum tracta: quaecunque gessisset, iis libertatem & privilegia Hollandiae voluisse tutari: supplicium jam praemium futurum, pro quadraginta trium annorum indefessis curis, exantlatis laboribus. Quae cum non sine gemitu & lachrymulis efferret, illachrymavit quoque Walaeus. Quis enim non misereatur sortis humanae, qua paulo ante rerum domini, mox viliores fucis fiunt, & probrose à carnifice mactantur. Has Walaei lachrymas cum animadvertisset Barneveldus, Et tu quoque, inquit, Walaee meo inforiunio commoveris; ac ab eo tempore see illi plene ut amico dedit. Walaeus vero respondit se actorum non eam notitiam habere qua de singulis ferre judicium posset, neque se eam in rem eo venisse: unum see scire, Delegatos Judices novisse, latae hujus sententiae aliquando illis rationem coram Dei throno reddendam esse. Assentiebatur illi Barneveldus, sed opponebat eos non secundum receptas leges praecedentis aevi sed praesentis judicavisse. Ursit tamen Walaeus, Deum iis qui sibi innocentes viderentur non condonare peccata: quare saltem cum Propheta Davide, peccatorum occultorum à Deo veniam peteret. Id pollicitus est Barneveldus, & se jam incepisse. Quaesivit porro Walaeus, quam spem ergo veniae haberet, & quomodo crederet se apud Deam salvandum esse. Ad ea Barneveldus: salvandos qui crederent in Christum, quique fidem suam bonis operibus exornarent.