A26815:1610
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum enimvero non sufficiebat sacrae Theologiae cognitione Auditors imbui, praeparandi & Theologiae candidati erant, ut recta defendere contra adversantes possent & falsa possent redarguere: id disputationibus peragebatur, in quibus omnes seduli, nulli tamen frequentiores quam Walaeus & Polyander apparebant. Non permittebat Walaeus ea ad disputandum proponi, in quibus Reformatis inter se libere liceret dissentire. Non enim ansam ulteriorem praebendam divulsionis Ecclesiae, sed amice potius alienatos ad unionem invitandos. Non permittebat futilia ab opponentibus objici, in quibus frustra tempus tereretur. Non permittebat proterve opponi, aut ea quae cum offensa Auditorum effutiuntur: in quo cum peccarent saepe Lutherani, Pontificii, Sociniani qui ad disputandum advolaverant, tum splendebat Walaei promptitudo, subtilitas, animi magnitudo, quibus admirationem incutiebat Auditorio, obturabat os Adversantibus, & eos redigebat in Ordinem. Sed volebat Walaeus à Defendant, clare vim argumenti opponentis repeti, volebat non responderi tantum, sed Responsum solide demonstrari. Ne viderentur effugia quaeri, sed doceri ignaros, pertinaces convinci. Equidem Walaeus in Lectionibus egregiam laudem, in Disputationibus videbatur Triumphum mereri.
Verum enimvero non sufficiebat sacrae Theologiae cognitione Auditores imbui, praeparandi & Theologiae candidati erant, ut recta defendere contra adversantes possent & falsa possent redarguere: id disputationibus peragebatur, in quibus omnes seduli, nulli tamen frequentiores quam Walaeus & Polyander apparebant. Non permittebat Walaeus ea ad disputandum proponi, in quibus Reformatis inter se libere liceret dissentire. Non enim ansam ulteriorem praebendam divulsionis Ecclesiae, sed amice potius alienatos ad unionem invitandos. Non permittebat futilia ab opponentibus objici, in quibus frustra tempus tereretur. Non permittebat proterve opponi, aut ea quae cum offensa Auditorum effutiuntur: in quo cum peccarent saepe Lutherani, Pontificii, Sociniani qui ad disputandum advolaverant, tum splendebat Walaei promptitudo, subtilitas, animi magnitudo, quibus admirationem incutiebat Auditorio, obturabat os Adversantibus, & eos redigebat in Ordinem. Sed volebat Walaeus à Defendente, clare vim argumenti opponentis repeti, volebat non responderi tantum, sed Responsum solide demonstrari. Ne viderentur effugia quaeri, sed doceri ignaros, pertinaces convinci. Equidem Walaeus in Lectionibus egregiam laudem, in Disputationibus videbatur Triumphum mereri.