A26815:1597
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His rite peractis providendum Hollandiae Ordines arbitrabatur, ne suppressa dissidia denuo suborirentur: quare prima illis cura fuit Academiam, Reipublicae & Ecclesiae sominarium, in tuto locare. Itaque statim Johanni Polyandro à Kerckhove S. Theologiae Professori, adjungere decreverunt, Andream Rivetum, Antonium Walaeum, Antonium Thysium. Vocando Riveto, Thomas Erpenius Arabicae linguae Professor, in Gallias transmittitur. Thysio. Adrianus Pavius Civitatis Amstelodamensis Syndicus, Academiae Curator, & Amelius ab Hoogeveen Consul Leidensis Medio Julii, Rochus Honartius, supremae Curiae Senator, Curator Academiae Primarius, & Petrus Deimannus Primarius civitatis Leidensis Consul Middelburgum venerunt, vocationem Walaeo annuntiavere, urserunt ut illi adstipularetur. Litterasque adjunxerunt Mauritii Principis Auriaci, quibus idem petebat. Verum Walaeus ad deliberandum sibi tempus concedi postulavit, se precibus apud Deum, consilio cum amicis, Ecclesia, Magistratu collaturum. Interea delegati Curator & Consul Ecclesiasticos, Magistratum ambire, sollicitare Walaei dimissionem, quam & impetrarunt tandem, quamvis aegre, quod non Hollandis tantum, sed & suis bene Leydae, praeparandis vocaretur. Haerere amici, quod majus stipendium Leydae quam Middelburgi non esset habiturus, quodque filios in Academia been educare posset, non posset tamen tam bene remotus à Consanguineis ad honesta munia promovere: quibus ut satisfieret, Pastoris munus in civitate Leydensi simul illi fuit oblatum. Credidit vero Walaeus ei vocationi resistere se non posse, qua non Ecclesiae tantum membra sed eorum Pastores erat formaturus, nec recturus unam Ecclesiam, sed Belgicis omnibus consiliis praefuturus.
His rite peractis providendum Hollandiae Ordines arbitrabatur, ne suppressa dissidia denuo suborirentur: quare prima illis cura fuit Academiam, Reipublicae & Ecclesiae sominarium, in tuto locare. Itaque statim Johanni Polyandro à Kerckhove S. Theologiae Professori, adjungere decreverunt, Andream Rivetum, Antonium Walaeum, Antonium Thysium. Vocando Riveto, Thomas Erpenius Arabicae linguae Professor, in Gallias transmittitur. Thysio. Adrianus Pavius Civitatis Amstelodamensis Syndicus, Academiae Curator, & Amelius ab Hoogeveen Consul Leidensis Medio Julii, Rochus Honartius, supremae Curiae Senator, Curator Academiae Primarius, & Petrus Deimannus Primarius civitatis Leidensis Consul Middelburgum venerunt, vocationem Walaeo annuntiavere, urserunt ut illi adstipularetur. Litterasque adjunxerunt Mauritii Principis Auriaci, quibus idem petebat. Verum Walaeus ad deliberandum sibi tempus concedi postulavit, se precibus apud Deum, consilio cum amicis, Ecclesia, Magistratu collaturum. Interea delegati Curator & Consul Ecclesiasticos, Magistratum ambire, sollicitare Walaei dimissionem, quam & impetrarunt tandem, quamvis aegre, quod non Hollandis tantum, sed & suis bene Leydae, praeparandis vocaretur. Haerere amici, quod majus stipendium Leydae quam Middelburgi non esset habiturus, quodque filios in Academia bene educare posset, non posset tamen tam bene remotus à Consanguineis ad honesta munia promovere: quibus ut satisfieret, Pastoris munus in civitate Leydensi simul illi fuit oblatum. Credidit vero Walaeus ei vocationi resistere se non posse, qua non Ecclesiae tantum membra sed eorum Pastores erat formaturus, nec recturus unam Ecclesiam, sed Belgicis omnibus consiliis praefuturus.