A26815:1614
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Continuavit hunc instituendi morem viginti annis, quamdiu vita perduravit. Et ex ejus ludo innumeri Ecclesiae Pastores, non pauca Ecclesiae lumina prodiere: maximo Walaei solatio, imo gaudio. Quippe nil majus aut Deo gratius obvenire homini potest, quam ejus curis Antistites exurgere, qui per universum mundum colligere Deo Ecclesiam possent, aut collectam conservare.
In Regimine Academiae nec partes fecit, nec fovit, imo quae suborirentur, eas semper conatus est componere. Ita coagulum fuit inter Johannem Polyandrum & Antonium Thysium, inter Petrum Cunaeum & Franconem Burgersdicium: inter quos diversae & familiae felicitates aliquod dissidioli aliquando movere. Odia inter Vorstium H••rniumque Adversarios Medicos lenivit: omnibus tamen mansit amicus: quod non tam reconciliationem, quam singulorum quaerere emolumentum conaretur. Unde simul & Vorstii filium Adolfum ad Professionem Medicam commendavit efficacissime, & H•urnium primus ad nominationem Rectoris Magnifici promovit.
Ipse Walaeus nullum inimicum habuit. Nisi quod aemulari illi nonnihil videbatur Daniel Heinsius ipse Gandavensis quoque: hic in literarum Professione ille in Theologica crediti eminere. Adeo inter aequaliores facilius aemulatio succressit. Nunquam tamen officere Heinsio Walaeus conatus est: imo ne immiscuit quidem se, de principatu contentionibus Salmasii Heinsiique, quae in publicum erupere. Aestimabat ambos viros summos immensae eruditionis, sed elegantiorem ingenio Heinsium Poetam & oratorem meliorem, Salmasium judicio maturiorem reliqua erudition diffusum magis & magis solidum. Optabat autem literatores majori circumspection, minori licentia in Theologicis versari. Majorum facultatum lumina, qui linguas negligunt saepe rerum studiosiores inveniuntur, qui peregrinantur minus; minusque antiqua inquirunt, ea quae Regionis suae sunt melius solent habere comperta. Sed cum Antonio Thysio fundamenta jecit ejus reconciliationis, quae post Walaei obitum subsecuta est.