A26815:1627
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Novi autem sibi à Veteribus & plebe metuentes Principem Auriacum advocarunt in auxilium, qui inductis militibus omnia composuit. Magistratus vero aliquod sui membrum, & duos Ecclesiae Ministros loco movit. Turbones vero aliquot relegavit in exilium, non obscure in illorum judicio consiliis facultatis Theologicae perstrictis.
Walaeus etiamsi praeter voluntatem in illud consilium attractus esset, pu•avit ⟨p. 644⟩tamen id facultati Theologicae non esse perferendum: quare de consilio Collegarum & apud Praepotentes Hollandiae Ordines & publico scripto consultandi libertatem, & consiliorum suorum aequitatem defendit. Magistratus jam rerum potitus, cum non sine periculo eam denuo commovere Camarinam posset, facile iram erga Theologiae Professors secreti ignaros deposuit. Ita Politici suo ambitui intricare Theologos solent, cumque id quod intendunt obsinent, levior plumagratia est: dum causa cadunt, descrunt Theologos & adversariorum vindictae relinquunt.
Walaeus etiamsi praeter voluntatem in illud consilium attractus esset, pu•avit ⟨p. 644⟩tamen id facultati Theologicae non esse perferendum: quare de consilio Collegarum & apud Praepotentes Hollandiae Ordines & publico scripto consultandi libertatem, & consiliorum suorum aequitatem defendit. Magistratus jam rerum potitus, cum non sine periculo eam denuo commovere Camarinam posset, facile iram erga Theologiae Professores secreti ignaros deposuit. Ita Politici suo ambitui intricare Theologos solent, cumque id quod intendunt obsinent, levior plumagratia est: dum causa cadunt, descrunt Theologos & adversariorum vindictae relinquunt.