A26815:1616
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ipse Walaeus nullum inimicum habuit. Nisi quod aemulari illi nonnihil videbatur Daniel Heinsius ipse Gandavensis quoque: hic in literarum Professione ille in Theologica crediti eminere. Adeo inter aequaliores facilius aemulatio succressit. Nunquam tamen officere Heinsio Walaeus conatus est: imo ne immiscuit quidem se, de principatu contentionibus Salmasii Heinsiique, quae in publicum erupere. Aestimabat ambos viros summos immensae eruditionis, sed elegantiorem ingenio Heinsium Poetam & oratorem meliorem, Salmasium judicio maturiorem reliqua erudition diffusum magis & magis solidum. Optabat autem literatores majori circumspection, minori licentia in Theologicis versari. Majorum facultatum lumina, qui linguas negligunt saepe rerum studiosiores inveniuntur, qui peregrinantur minus; minusque antiqua inquirunt, ea quae Regionis suae sunt melius solent habere comperta. Sed cum Antonio Thysio fundamenta jecit ejus reconciliationis, quae post Walaei obitum subsecuta est.
Ipse Walaeus nullum inimicum habuit. Nisi quod aemulari illi nonnihil videbatur Daniel Heinsius ipse Gandavensis quoque: hic in literarum Professione ille in Theologica crediti eminere. Adeo inter aequaliores facilius aemulatio succressit. Nunquam tamen officere Heinsio Walaeus conatus est: imo ne immiscuit quidem se, de principatu contentionibus Salmasii Heinsiique, quae in publicum erupere. Aestimabat ambos viros summos immensae eruditionis, sed elegantiorem ingenio Heinsium Poetam & oratorem meliorem, Salmasium judicio maturiorem reliqua eruditione diffusum magis & magis solidum. Optabat autem literatores majori circumspectione, minori licentia in Theologicis versari. Majorum facultatum lumina, qui linguas negligunt saepe rerum studiosiores inveniuntur, qui peregrinantur minus; minusque antiqua inquirunt, ea quae Regionis suae sunt melius solent habere comperta. Sed cum Antonio Thysio fundamenta jecit ejus reconciliationis, quae post Walaei obitum subsecuta est.
Walaeus vero hoc egit ut Honores Academici, quantum permittere Academiae utilitas posset, inter Collegas ex aequo dividerentur: ita convicturos suavius, & meliori consensu in suae facultatis decus laboraturos. Unde cum nominari ipse in Rectorem Magnificum posset pro Collega ambivit: & cum co nominatis frequenter cessit. Non minus tamen honores fugientem sequebantur: unde frequenter Academiae deputatus, ter Academiae Rectorem Magnificum egit, illique muneri immortuus est.